Quintus Fabius Catullinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Fabius Catullinus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus ex Hispania natus secundo saeculo fuit. Catullinus anno 128 legatus Legionis III Augustae[1] et Numidiae factus est, cum Hadrianus imperator eam provinciam visitaret. Eo tempore duas aras dedicavit "Iovi Optimo Maximo" et "Ventis bonarum tempestatum potentibus", cum imber post diuturnam ariditatem una cum imperatore advenisset. Imperator exercitationes militum Catullini laudavit. Idcirco anno 130 consul ordinarius factus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 376
  2. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 205-213


Antecessores:
Publius Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus II et Lucius Neratius Marcellus II
Consul
130
cum
Marco Flavio Apre
Successores:
Sergius Octavius Laenas Pontianus et Marcus Antonius Rufinus