Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens (natus circa annum 119, mortuus post annum 180) senator patricius Romanus erat secundo saeculo. Pater eius Gaius Bruttius Praesens Lucius Fulvius Rusticus, consul anni 139, fuit. Ipse erat legatus Legionis III Gallicae in Syria anno 136, cum pater ibi missus sit. Postea fuit sacerdos et anno 166/167 proconsul Africae. Anno 139, cum pater consul esset, inter patricios adlectus est. Anno 153 consul ordinarius creatus est. Anno 178 Bruttia Crispina, filia Bruttii Commodo imperatori nupsit[1]. In Bello Sarmatico comes Marci Aurelii et Commodi imperatorum fuit. Ibi pugnis multis excellebat. Anno 180 consul ordinarius II factus est[2]. Filius Bruttii Lucius Bruttius Quintius Crispinus anno 187 consul ordinarius electus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 371
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 805


Antecessores:
Manius Acilius Glabrio Gnaeus Cornelius Severus et Marcus Valerius Homullus
Consul
153
cum
Aulo Iunio Rufino
Successores:
Lucius Aelius Aurelius Commodus et Titus Sextius Lateranus


Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Aurelius Commodus Augustus II et Publius Martius Verus
Consul
180
cum
Sexto Quintilio Condiano
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus III et Lucius Antistius Burrus