Aulus Iunius Rufinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Iunius Rufinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus fuit secundo saeculo. Frater eius Marcus Iunius Rufinus Sabinianus consul anni 155 erat. Ipse iam anno 153 consulatum ordinarium gessit. Circa annum 169/170 proconsul Asiae factus est. Filia eius Pomponia Triaria uxor Gaii Erucii Clari, consulis anni 170, erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 68


Antecessores:
Manius Acilius Glabrio Gnaeus Cornelius Severus et Marcus Valerius Homullus
Consul
153
cum
Lucio Fulvio Rustico Gaio Bruttio Praesente
Successores:
Lucius Aelius Aurelius Commodus et Titus Sextius Lateranus