Publius Martius Verus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Martius Verus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 190) senator Romanus secundo saeculo fuit. Patria eius Tolosa in Hispania erat. Legatus Legionis bello Parthico Lucii Veri imperatoris interfuit. Commentarios de hac expeditione scripsit, quos Lucius Severus ad Marcum Cornelium Frontonem traderet, ut is historiam eius belli componeret. Fuit consul suffectus anno 166 et annis 166 ad usque 175 legatus Augusti pro praetore Cappadociae fuit, ubi Sohaemum regem Armeniae fecit. Marcum Aurelium de defectione Avidii Cassii anno 175 in Syria certiorem fecit; statim ipse contra usurpatorem impetum fecit. Annis 175 ad usque 178 successor Avidii legatus Syriae factus est. Anno 179 consul ordinarius creatus est, inter patricios adlectus est[1]. Filius eius Publius Martius Sergius Saturninus anno 198 consul ordinarius fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 966


Antecessores:
Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus et Decimus Velius Rufus Iulianus
Consul
179
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Commodo Antonino Augusto
Successores:
Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens II et Sextus Quintilius Condianus