Marcus Cornelius Maluginensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Cornelius Maluginensis (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus ac vir publicus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus fuit, consul anni 459 a.C.n..

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Marcus anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Anno 449 cum aliis decemviris magistratu se abdicaverunt[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
  2. op. cit. III 54,6