Louisiana Story

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Robertus J. Flaherty.

Louisiana Story ('Fabula Ludovicianae') est pellicula nigra et alba Civitatum Foederatarum anno 1948 prolata. Eventus et personae depictae ficti sunt, sed pellicula saepe documentaria appellatur, cum re vera exemplum docufictionis est. Opus, a Francisca H. Flaherty et Roberto J. Flaherty una scriptum, a Roberto J. Flaherty directum est, cinematographia a Ricardo Leacock praedita, sub mandatum societatis Standard Oil.

Primae partes aguntur a Iosepho Boudreaux, Lionel Le Blanc, E. Bienvenu, et Francisco Hardy. Pellicula a Helena van Dongen edita est. Prima publicatio per Lopert Films, distributorem pellicularum sui potentis, effecta est.

Anno 1949, Vergilius Thomson Praemium Pulitzeranum pro musica accepit pro musica pelliculae, in sonis Acadianorum in taenia praeclara in situ impressis condita, ab Orchestra Symphonica Philadelphiae acta est. Pellicula anno 1994, ob eius "significationem culturalem, historicam, vel aestheticam,"[1] a Bibliotheca Congressionali selecta est ut in Tabulis Pellicularum Nationali Civitatum Foederatarum conservaretur. Pellicula in primis decem pelliculis habita est in prima Instituti Pellicularum Britannici rogatione sententiarum "Visus et Soni," anno 1952 facta.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "culturally, historically, or aesthetically significant."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)