Niger et albus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Photographema nigrum et album Artocarpi altilis, circa 1870.

Niger et albus[1] est quodlibet ex variis generibus monochromaticis in artibus oculorum adhibitis, plerumque in adumbratione, pellicula, photographia, et televisione. Imagines nigrae et albae usitate inter se rigide non discrepant, ubi nigrum et album in continuo miscent, varios gradus canescentis efficientes. Praeterea, multae impressiones, praecipue eae in prima photographiae historia, ex sepia factae sunt (praecipue stabilitatis archivalis causa), quae opimiorem et subtiliorem opacationem quam exempla simpliciter nigra et alba effecit. Photographia coloribus utens multo maiorem varietatem opacitatis praebet, sed lepos photographiae nigrae et albae de proprietate monochromatica minus vivida partim dependet.

In terminologia computatrali, locutio niger et albus aliquando adhibetur nomen imaginis binariae quae solum in pixel colorum meri nigri et meri albi consistit, ac res usitate imago nigra et alba appellata (hoc est imago gradus cani continens) in hoc contextu gradus canus appellatur.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Honey Renner, Fifty Shades of Greyscale: A History of Greyscale Cinema (Nicaeae: Knob Publishers, 2011), 13.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nigrum et album spectant (Black and white, Black and white art).