Acadia

E Vicipaedia
Wikidata Acadia
Res apud Vicidata repertae:
Acadia: vexillum
Acadia: vexillum
Colonia
Civitas: Canada, Canada
Locus: 47°39′55″N 65°45′15″W

Forma

Caput: Port-Royal National Historic Site, Port-Royal

Tabula aut despectus

Acadia: situs
Acadia: situs
Tabula geographica, 1754. Anglice et Francice signata.
Fines Acadiae et Novae Angliae, ut a Francicis postulabatur, fuerunt Flumen Kennebec, hic in tabula hodiernae Cenomannicae visi. Tabula Anglice signata.
Tabula geographica Portus Regalis circa 1609.
Oppugnatio Ludovicopolis (1758). Museum Maritimum Atlanticum.
Principalia communia Acadiana ante deportationem.

Acadia (Francice Acadie, ab Arcadia) fuit colonia Novae Franciae in America Septentrionali boreorientali sita, quae provincias maritimas, hodiernam Cenomannicam usque ad Flumen Kennebec, et partes Quebeci comprehendit.[1] Per multum saeculorum septimi decimi et duodevicensimi, Norridgewock in Flumine Kennebec et Castine in fine Fluminis Penobscot sitae fuerent meridianissimae Acadiae deductiones.[2][3] Definitio territorii a gubernatione Francico postulata ad terras spectat quae oram Atlantici, prope parallelos quadragensimum et quadragensimum sextum attingunt. Ad ultimum, territorium in colonias Britannicas divisum est quae provinciae Canadenses et civitates Americani factae sunt. Inter incolas Acadiae fuerunt socii Confoederationis Wabanakiensis et progenies immigrantium ex Francia, Acadiani recentius appellati. Haec communia inter se habitaverunt, unde maior civium Acadianorum pars Métis ('mixta') describitur.

Primum Acadiae caput, anno 1605 constitutum, fuit Portus Regalis, oppidum quod copiae Britannicae ex Virginia oppugnaverunt et incenderunt anno 1613, sed refectum est iuxta, ubi diuturnissimum Acadiae Francicae caput mansit donec Britannici Acadiam anno 1710 superarent.[4] Plus quam septuaginta quattuor annos fuerunt sex bella colonica, in quibus Anglici et deinde Britannici Acadiam capere conati sunt, quod per Bellum Regis Gulielmi anno 1689 coepit. Per haec bella, nonnulli Acadiani, cum nonnullis copiis Francicis ex Quebeco, Indi Confoederationis Wabanakiensis, et adeo sacerdotes Francici in colonias Novae Angliae secundum fines in Cenomannica constanter incurrebant. Quamquam Acadia rite victa est anno 1710 per Bellum Reginae Annae, hodiernum Novum Brunsvicum et multum Cenomannicae territorium contentum manebant. Hodiernae insulae Principis Eduardi et Capitis Britanniae Franciae a Britannia concessa sunt, Insula Sancti Ioannis et Insula Regalis iterum nominata. Wabanakiensibus sacerdotibusque Francicis devictis, terra hodiernae Cenomannicae ob Bellum Patris Rale Britannicis cecidit. Per Bellum Regis Georgii, Francia et Nova Francia Novam Scotiam continentalem reciperare strenue conati sunt. Post Bellum Patris Le Loutre hodiernum Novum Brunsvicum copiis Britannicis ceciderat. Ad ultimum, per Bellum Francorum et Indorum, insulae Sancti Ioannis et Regalis copiis Britannicis anno 1758 ceciderunt.

Nomen Acadia hodie adhibetur ad spectandas regiones Americae Septentrionalis quae per historiam cum terris, progeniebus, et aut vel cultura prioris regionis Francicae consociantur. Imprimis ad regiones provincinarum maritimarum quibus sunt stirpes, lingua, et cultura Francicae spectat, praecipue in Novo Brunsvico, Nova Scotia, Insulis Magdalenae, et Insula Principis Eduardi, etiam adeo in Cenomannica.[5] Nomen etiam ad diaspora Acadianum in Ludoviciana meridiana spectare uti potest, in regione Acadiana quoque appellata. Nomen Acadia ad culturam Francicam in omnibus harum regionum communiter spectat. Incolae Acadiae, et aliquando homines qui olim ibi habitaverunt eorumque progenies, Acadiani appellantur, Anglice post deductionem in Ludovicianam Cajuns.

Pinacotheca hominum saeculorum 17 et 18[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. William Williamson, The history of the state of Maine, 2 (1832): 27, 266, 293.
  2. E. Griffiths, From Migrant to Acadian (McGill-Queen's University Press, 2005), 61.
  3. John Ried, "International Region of the Northeast," in The Acadiensis Reader: Volume One: Atlantic Canada Before Confederation, ed. Buckner, Campbell, et Frank (1998), 40.
  4. Centum quadraginta quattuor annos ante urbem Halifax conditam (1749), Port Royal/ Annapolis Royal fuit caput Acadiae. Alii loci quae caput Acadiae fuerunt sunt LaHave Novae Scotiae (1632–1636 ); hodiernus Castine Cenomannicae (1670–1674); Beaubassin (1678–1684); Jemseg Novi Brunsvici (1690–1691); hodiernus Fredericton Novi Brunsvici (1691–1694), et hodiernus Sanctus Ioannes (1695–1699). Vide Brenda Dunn, Port Royal / Annapolis Royal (Nimbus Publishing, 2004).
  5. Beaujot (1998), p. 79.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Acadiam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°39′55″N 65°45′15″W • Store norske Lexikon