Jump to content

Litterae Australiae

E Vicipaedia
Patricius White, primus Australianus cui Praemium Nobelianum Litterarum concessum est, anno 1973.

Litterae Australiae sunt opus scriptum vel literarium in regione vel ab incolis rei publicae Australianae et eius coloniarum antecedentium partum. Quae civitas tempore eius primae historiae Occidentalis fuit grex coloniarum Britannicarum; ergo eius traditio litterarum cum latiore traditione litterarum Anglicarum coepit et iam conectitur. Ars autem narrationis scriptorum Australiae ex 1788 ingeniun novae continentis in litteras introduxit, rationes explorans sicut aboriginalitas, mateship, ratio aequabilitatis, democratia, identitas nationalis, migratio, unica topographia Australiana, multiplices culturae urbanae res quotidianae, ac "pulchritudo et terror" vitae in fero rure Australiano.

Les Murray, poeta.

Inter notabiles scriptores Australiani sunt Marcus Clarke, Miles Franklin, Christina Stead, Patricius White, David Malouf, Thomas Keneally, Morris West, et Colleen McCullough, scriptores mythistoriarum; Henricus Lawson, Banjo Paterson, C. J. Dennis, Dorothea Mackellar, et Maria Gilmore poetae; Manning Clark et Geoffrey Blainey historici; P. L. Travers, May Gibbs, et Colin Thiele, auctores litterarum puerilium; ac Robertus Hughes, Clive James, et Germana Greer, exules. Inter notabiles scriptores scriptoresque mythistoriarum hodiernos Australianos sunt Helena Garner, Ioannes Maxwell Coetzee, Petrus Carey, Timotheus Winton, Alexis Wright, et Geraldina Brooks.

Poesis partes in primis litteris Australianis egit. Primus auctor qui poemata in Australia edidit fuit Michael Massey Robinson (1744–1826), ad poenam damnatus sed tandem servus publicus, cuius odae in The Sydney Gazette diario apparuerunt.[1] Carolus Harpur et Henricus Kendall fuerunt primi poetae ullius momenti.

David Unaipon (1872–1967), primus auctor Aboriginalis.
Seven Little Australians (Septem Australianuli) ab Ethel Turner est primus et solus liber ab auctore Australiano qui centum annos continentur imprimitur.
Watkin Tench, sagatus inter classiarios in Prima Classi et auctor.
Barry Humphries, comicus, anno 2001.
Michael Massey Robinson, primus poeta Australianus qui poemata edidit. Hydrochroma Eduardi Caroli Close, circa 1817. Bibliotheca Civica Novae Cambriae Australis.

Henricus Lawson, natus anno 1867, filius cuiusdam nautae Norvegici, late agnoscitur Australianus populorum poeta, qui anno 1922, fuit primus scriptor Australianus cui erat funus civicum. Duo poetae qui inter magnos poetas Australianos universe habentur sunt Christophorus Brennan et Adam Lindsay Gordon; Gordon quidem, "nationalis Australiae poeta" olim appellatus, est solus Australianus cui est monumentum in Angulo Poetarum Abbatiae Westmonasteriensis in Anglia. Opera Gordoniana et Brennaniana (sed praecipue Brennaniana) se ad usitatos poesis modos accommodabant, res classicas attingentia, et ergo intra genus culturae altae a criticis habentur.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dutton, Geoffrey, ed. 1976. The literature of Australia. Ed. retractata. Ringwood Victoriae: Penguin Books Australia. ISBN 0140700080.
  • Gelder, Ken, et Rachael Weaver. 2017. Colonial Australian fiction: character types, social formations and the colonial economy. Sydneii: Sydney University Press. ISBN 9781743324615.
  • Goodwin, K. L. 1986. A history of Australian literature. Novi Eboraci: St. Martin's Press. ISBN 0312375476.
  • Green, H. M. (Henry Mackenzie). 1951. Australian literature, 1900-1950. Melburni: Melbourne University Press pro Trustees of the Public Library of Victoria.
  • Healy, J. J. (John Joseph). 1989. Literature and the aborigine in Australia. Ed. 2a. Sanctae Luciae Terrae Reginae: University of Queensland Press. ISBN 0702221503.
  • Huggan, Graham. 2007. Australian literature: postcolonialism, racism, transnationalism. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0199274622, ISBN 0199229678, ISBN 9780199274628, ISBN 9780199229673.
  • Jose, Nicholas, ed. 2009. The literature of Australia: an anthology. Praefatio Thomas Keneally. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 9780393072617, ISBN 0393072614, ISBN 9780393934663, ISBN 0393934667.
  • Kramer, Leonie, ed. 1981. The Oxford history of Australian literature. Melburni et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195505905.
  • Martin, A. (Arthur) Patchett. 1898. The beginnings of an Australian literature. Londinii: H. Sotheran & Company.
  • Moore, T. (Tom) Inglis. 1971. Social patterns in Australian literature. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0520018281.
  • Pierce, Peter, ed. 2009. The Cambridge history of Australian literature. Cantabrigiae: et Portu Melbourne Victoriae: Cambridge University Press. ISBN 9780521881654.
  • Saxby, H. M. (Henry Maurice). 2002. Images of Australia: a history of Australian children's literature, 1941-1970. Gosford Novae Cambriae Australis: Scholastic Press. ISBN 1865042773, ISBN 1865044563.
  • Turner, Graeme. 1993. National fictions: literature, film, and the construction of Australian narrative. Ed. 2a. Sancti Leonardi Novae Cambriae Australis: Allen & Unwin. ISBN 1863735046.
  • Webby, Elizabeth, ed. 2000. The Cambridge companion to Australian literature. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521658438, ISBN 0521651220.
  • Wilkes, G. A. (Gerald Alfred). 1969. Australian literature: a conspectus. Sydneii: Angus and Robertson. ISBN 0207951969.
  • Willbanks, Ray. 1991. Australian voices: writers and their work. Austinopoli: University of Texas Press. ISBN 0292704291.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad litteras Australiae spectant.