Gulielmus Mollison

E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Mollison
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Mollison: imago
Gulielmus Mollison: imago
Nativitas: 4 Maii 1928; Stanley
Obitus: 24 Septembris 2016; Hobartum
Patria: Australia
Nomen nativum: Mollison
Gulielmus Mollison.

Bruce Carolus Mollison (natus Bruce Charles Mollison, Bill usitate appellatus, natus in Stanley Tasmaniae in Australia die 4 Maii 1928; mortuus die 24 Septembris 2016) fuit investigator, auctor, physicus, docens, et biologus, pater permaculturae habitus.[1][2] Permacultura ('agricultura perpetua') est integrum designationis ratio, a Mollison et Davide Holmgren excogitata, quae non solum agriculturam, horticulturam, architecturam, et oecologiam, sed etiam rationes oeconomicas, stratagemata accessus terrarum, et rationes legitimas pro negotiis et communibus amplectitur. Mollison anno 1978 cum David Holmgren collaborabat, cum ei librum Permaculture One una componerent. Mollison Institutum Permaculturae in Tasmania condidit, et rationem exercendi excogitavit ut alios in permacultura exerceret.[3] Ratio docentium assuefactorum a Mollison proposita milia hominum docuit rationem victus colendi et artem permaculturae sustinendae. Right Livelihood Award una cum Patricio van Rensburg anno 1981 accepit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri
  • 1978. Permaculture One: A Perennial Agriculture for Human Settlements. Cum Davide Holmgren. Trasworld Publishers. ISBN 9780938240006.
  • 1979. Permaculture Two: Practical Design for Town and Country in Permanent Agriculture. Tagari Publications.
  • 1988. Permaculture: A Designer's Manual. ISBN 9780908228010.
  • 1991, retractatus 1997. Introduction to Permaculture. ISBN 9780908228089.
  • 1993, retractatus 2011. The Permaculture Book of Ferment and Human Nutrition. ISBN 978008228065.
  • 1996. Travels in Dreams: An Autobiography. ISBN 9780908228119.

Commentarii

  • Mollison, Bill. 1978. Recognitio libri The One-Straw Revolution Masanobu Fukuoka. Nation Review, 15–21 Septembris, 18.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Companion to Tasmanian History (Library, University of Tasmania, Australia).
  2. Quidam autem Iosephus Russell Smith fuit primus qui de ratione agriculturae perpetuae scripsit, in libris Breeding and Use of Tree Crops (1910) et Tree Crops (1929). Center For Deep Ecology, [1]
  3. Docentes sicut April Sampson-Kelly primam rationem interretialem, Permaculturevisions Online Institute, anno excogitavit, per permaculturevisions.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Colloquia[recensere | fontem recensere]

Colloquia pellicularia[recensere | fontem recensere]