Roman numeral 10000 CC DD.svg

Litterae Americae Latinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gabriel García Márquez (1927–2014), clarissimus inter scriptores motus boom.

Litterae Americae Latinae sunt litterae Americae Latinae nonnullis linguis scriptae, praecipue Hispanica, Lusitanica, linguisque indigenarum Americarum, et oralibus et scriptis, una cum litteris Civitatum Foederatarum Hispanice expressis. Per mundum altero saeculi vicensimi dimidio innotuit, plerumque stili realismi magici causa. Litterae huius regionis saepe solum cum hoc stilo consociatur, tamque cum boom Latinae Americae, motu litterarum saeculi vicensimi, quam cum Gabriele García Márquez, suo interprete clarissimo. Litteris Americae Latinae est multiplex productionis litterarum traditio, quae multa saecula viget.

Nonnulli auctores magni momenti[recensere | fontem recensere]

Praemia[recensere | fontem recensere]

Robertus Bolaño (1953–2003), fortasse clarissimus in Civitatibus Foederatis ullius auctoris motus boom dicti.[1]

Praemium litterarum Hispanicarum maximi momenti late habetur Praemium Michaeli de Cervantes dicatum, qui honor in Hispania quotannis conceditur. Inter auctores Americae Latinae qui hoc praemium acceperunt sunt: Iosephus Aemilius Pacheco (Mexicum), Ioannes Gelman (Argentina), Nicanor Parra (Tsilia), Sergius Pitol (Mexicum), Gundisalvus Rojas (Tsilia), Alvarus Mutis (Columbia), Georgius Edwards (Tsilia), Gulielmus Cabrera Infante (Cuba), Marius Vargas Llosa (Peruvia), Dulcis Maris Loynaz (Cuba), Adolphus Bioy Casares (Argentina), Augustus Roa Bastos (Paraquaia), Carolus Fuentes (Mexicum), Ernestus Sabato (Argentina), Octavius Paz (Mexicum), Ioannes Carolus Onetti (Uruquaia), Georgius Ludovicus Borges (Argentina), Alexius Carpentier (Cuba).

Inter auctores Latinae Americae quibus concessum est Praemium Nobelianum Litterarum, praemium litterarum maximi momenti, sunt Gabriella Mistral (Tsilia, 1945), Michael Angelus Asturias (Guatemala, 1967), Paulus Neruda (Tsilia, 1971), Gabriel García Márquez (Columbia, 1982), Octavius Paz (Mexicum, 1990), Marius Vargas Llosa (Peruvia, 2010).

Praemium Internationale Litterarum Neustadtianum, fortasse praemium litterarum maximi momenti post Praemium Nobelianum, concessum est nonnullis auctoribus Latinae Americae, inter quos Claribel Alegría (Nicaragua), Alvarus Mutis (Columbia), Ioannes Cabral de Melo Neto (Brasilia), Octavius Paz (Mexicum), et Gabriel García Márquez (Columbia).

Aliud praemium litterarum magni momenti internationalis est Praemium Hierosolymitanum, inter cuius acceptores sunt Marcus Aguinis (Argentina), Marius Vargas Llosa (Peruvia), Ernestus Sabato (Argentina), Octavius Paz (Mexicum), Georgius Ludovicus Borges (Argentina).

Annales operum magni momenti[recensere | fontem recensere]

Soror Ioanna Agnes a Cruce (1651–1695), monacha, poetria, dramatumque auctrix Mexicana. Michael Cabrera anno 1750 pinxit.
Rubén Darío (1867–1916), pater modernismi Hispanici.
Caesar Vallejo (1892–1938), poeta Peruvianus, a Thoma Merton "maximus poeta post Dantem"[2] dictus.
Paulus Neruda (1904–1973) anno 1963.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adorno, Rolena. The Polemics of Possession in Spanish American Narrative.
  • André, María, et Eva Bueno, eds. 2008. Latin American women writers: an encyclopedia.
  • Balderston, Daniel, ed. 2004. Encyclopedia of Latin American and Caribbean literature, 1900-2003.
  • Barnstone, Willis. 2003. Literatures of Latin America: from antiquity to the present.
  • Bloom, Harold, ed. 1990. Modern Latin American fiction. The Critical Cosmos Series.
  • Boland, Roy C. 1991. Magical realism and beyond: the contemporary Spanish and Latin American novel.
  • Castro-Klarén, Sara. 2008. A companion to Latin American literature and culture.
  • Condé, Lisa P. 1991. Feminist readings on Spanish and Latin-American literature.
  • Echevarría, Roberto González, ed. 1996. The Cambridge history of Latin American literature.
  • Fernández Moreno, César, ed. 1980. Latin America in its literature.
  • Foster, David William. 1975. Modern Latin American literature. A Library of Literary Criticism.
  • Foster, David William, ed. 1992. Handbook of Latin American literature.
  • Foster, David William, ed. 1997. From romanticism to modernismo in Latin America.
  • Forster, Merlin H., ed. 1975. Tradition and renewal: essays on twentieth-century Latin American literature and culture.
  • Gallagher, David Patrick. 1973. Modern Latin American literature.
  • Gracia, Jorge, ed. 1989. Philosophy and literature in Latin America: a critical assessment of the current situation.
  • Johnson, Harvey Leroy, ed. 1973. Contemporary Latin American literature; a conference.
  • King, John, ed. 1987. Modern Latin American fiction: a survey.
  • Klein, Leonard S., ed. 1988. Latin American literature in the 20th century: a guide.
  • Kristal, Efraín. 2005. The Cambridge companion to the Latin American novel.
  • Loustau, Laura Rosa. 2002. Cuerpos errantes: literatura latina y latinoamericana en Estados Unidos.
  • Luis, William, ed. 1994. Modern Latin-American fiction writers.
  • Minc, Rose S., ed. 1979. Latin American fiction today: a symposium.
  • Moss, Joyce. 1999. Latin American literature and its times. 12 vol.
  • Plimpton, George, ed. 2003. Latin American writers at work (Interviews).
  • Preuss, Mary M. 1991. Past, present, and future: selected studies on Latin American Indian literatures.
  • Rogers, Elizabeth S., ed. 1987. In retrospect: essays on Latin American literature.
  • Sánchez Garay, Elizabeth, et Roberto Sánchez Benítez, eds. 2007. Literatura latinoamericana: historia, imaginación y fantasía. Mexici D.F.: Plaza y Valdés: Universidad Michoacana de San Nicolás de Hidalgo: Instituto de Comunicación, Artes y Humanidades de Monterrey AC: Consejo Zacatecano de Ciencia y tecnología: Universidad Carolina de Praga. ISBN 9789707226609.
  • Smith, Verity, ed. 1997. Encyclopedia of Latin American literature.
  • Smith, Variety, ed. 2000. Concise encyclopedia of Latin American literature.
  • Solé, Carlos A., ed. 1989. Latin American writers. 3 vol.
  • Solé, Carlos A., et Klaus Müller-Bergh. 2002. Latin American writers. Supplement I.
  • Stavans, Ilan, ed. 1999. Mutual impressions: writers from the Americas reading one another.
  • Stavans, Ilan, ed. 2011. The FSG Book of Twentieth-Century Latin American Poetry: An Anthology.
  • Stavans, Ilan, Edna Acosta-Belén, Harold Augenbraum, et Gustavo Pérez Firmat, eds. 2010. The Norton Anthology of Latino Literature.
  • Valdés, Mario J. 2004. Literary cultures of Latin America: a comparative history.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]