Lingua Pro-drop

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua pro-drop (ab Anglico drop 'omittere'), vel anaphora nulla,[1] est lingua cuius est pronomina de more omittere. In linguis quibusdam, ut in Iaponica, pronomina subiectiva et obiectiva omittuntur; in aliis, ut Latinus est sermo, subiectiva tantum omitti possunt. De cetero, ut in lingua Anglica, pronomina semper verbo reddenda sunt, haec scilicet pro-drop non appellantur.[nb 1]

Saepe pro-drop parametro habetur. Impetus parametri aliquomodo videtur inveniri in complexitate systematis coniugationis verborum: linguae quarum systema coniugationis est intricatum, id est si verba cum obiectis congruunt (Latina), pronomina omittuntur; si verba nullo modo cum obiectis congruunt (Iaponica), pronomina omittuntur; si autem verba modo partim nec totaliter cum obiectis congruunt (Anglica), pronomina explicanda sunt.[2] Paucis linguis exceptis, haec hypothesis proprietates parametri pro-drop in quadam lingua bene praedicit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Heu, etiam in lingua Anglica, pronomina omittuntur in modo infinitivo. Hoc quidem est problema theoriae P&P.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  1. Eirik Welo, "Null Anaphora," Encyclopedia of Ancient Greek Language and Linguistics (doi:10.1163/2214-448x_eagll_com_00000254|via).
  2. C.-T. James Huang (1984), "On the distribution and reference of empty pronouns," Linguistic Inquiry 15:531-574: "Pro-drop is licensed to occur either where a language has full agreement, or where a language has no agreement, but not where a language has impoverished partial agreement."

Nexus interni