Lingua Malayana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Malayana
Bahasa Melayu
بهاس ملايو
Taxinomia:
Locutores: 176 000 000 vel plures[1]
Sigla: 1 ms, 2 may, 3 msa
Status publicus
Officialis Bruneium, Indonesia, Malaesia, Singapura
Privata Thailandiae meridies et Philippinarum meridies
Litterae:
Scriptura: Latina et Iavica
Procuratio: Majlis Bahasa Brunei-Indonesia-Malaysia, Dewan Bahasa dan Pustaka et Pusat Bahasa
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Malayana (Malayane Bahasa Melayu) est lingua Austronesia qua Malayani in Paeninsula Malaccae, Thailandiae meridie, in Singapura et in Sumatrae partibus utuntur. Ea est lingua publica Malaesiae et Bruneii, una ex quattuor linguis publicis Singapurae, et lingua laboris in Timoria Orientali.

Indonesia Malayanae variante Lingua Indonesia (Indonesice Bahasa Indonesia) nota utitur; ergo Malayana et Indonesia variantia unius linguae sunt.

Publicum exemplar Malayanae est, consensum cum Indonesia, Malaesia, et Bruneio, nuncupatum lingua Riavica (Riavice Bahasa Riau), archipelagi Riavici lingua, quod per multum temporis Malayanae originis locus putatum est.

Origo[recensere | fontem recensere]

Lingua Malayana ex Sumatra Indonesiae venit, ubi eius proximi consanguinei sunt. Veterrima inscriptio Malayana, Inscriptio Kedukan Bukit, in Sumatra inventa, in diem circa saeculum septimum decimum exeunte ascribitur.

Modi dicendi[recensere | fontem recensere]

Salve. - Helo. - [hé-lo]

Vale. (si consistis) - Selamat jalan. - [se-lá-mat dʒá-lan]

Vale. (si linquis) - Selamat tinggal. - [se-lá-mat tíng-gal]

Quomodo vales? - Apa khabar? (kh pronuntiatur ut Gadelice loch) - [á-pa khá-bar]

Bene gratia. Et tu? - Khabar baik. Apa khabar? - (kh pronuntiatur ut Gadelice loch) - [khá-bar baj(k) á-pa khá-bar]

Ita (est). - Ya. - [ja]

Non. - Tidak. - [tí-da(k)]

Excusatum (-am) me habe. - Maaf. - [ma-áf]

Ubi latrina est? - Tandas di mana? - [tán-das di má-na]

Quaeso. ('fer auxilium', si aliquid eges) - Tolong. - [tó-long]

Quaeso. (quando aliquid das) - Silakan. - [si-lá-kan]

Gratias tibi (ago). - Terima kasih. - [te-rí-ma ká-si]

Maximas gratias (ago). - Terima kasih banyak-banyak. - [te-rí-ma ká-si bán-ja(k)-bán-ja(k)]

Accipe sis. (singularis) / Accipite sultis. (pluralis) - Sama-sama. [sáma-sáma]

Ignosce mihi. (Anglice: I'm sorry.) - Maaf. - [ma-áf]

Sum tristissimus. (Anglice: I'm very sorry.) - (Minta) Maaf. - [mín-ta ma-áf]

Intelligo. - Saya faham. - Sáj-a fá-ham]

Non intelligo. - Saya tak faham. - Sáj-a ta(k) fá-ham]

Es pulcher. - Kamu cantik. - [ká-mu tʃán-ti(k)]

Amo te. - Aku cinta pada mu. - [á-ku tʃí-nta pá-da mu]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. sic en:wiki

Litterae[recensere | fontem recensere]

  • Lonely Planet - Malay Phrasebook, editio secunda, Februarius 2002.
  • Ebbe Vilborg - Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]