Codex Cumanicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Codicis Cumanici folium 58, cum imagine psittaci.

Codex Cumanicus est unicum linguae Cumanicae monumentum. Anno 1303, ut in prima pagina codicis dicitur, Crimaeae conscriptus est a missionariis, qui inter populos Ordae Aureae laborarent. Nunc in bibliotheca Basilicae Sancti Marci Venetae servatur. Habet folia 82. Prima pars (folia 1–110) vocabularium Latino-Persico-Cumanicum aliosque textus, secunda autem vocabularium (folia 111–162) Cumanico-Theodiscum habet. Codex aenigmata Cumanica, versiones e Biblia Sacra, ex Augustino aliisque patribus ecclesiae, hymnos Caelii Sedulii et Venantii Fortunati, aliasque preces Catholicas habet.

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Verbum caro factum est
ex Virgine Maria.
In hoc anni circulo
vita datur saeculo
nobis nato parvulo
de Virgine Maria.

Söz etiz bolup turur
arï qïz Mariamdan.
Sövünc bizgä bolup turur,
dünyägä tirilik berilip turur.
Kristus bizgä bolup > toγup turur
arï qïz Mariamdan.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]