Latinitas bona

Leponti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lepontiorum situs.

Leponti vel Lepontii fuerunt populus millennio 1 a.C.n. in vallibus ad meridiem Alpium habitans.[1] Inscriptione Tropaei alpini urbis Turbiae Leponti inter populos alpinos in Imperio Romano enumerantur.[2]

Caput Lepontorum urbs Oscela Lepontorum, hodierna Domodossola, fuisse dicitur. Vallis Lebentina in pago Ticino et montes Alpium Lepontinarum ab eorum nomine vocantur.[3] Lepontorum regio ad fines inter provincias Imperii Romani Italia et Raetia iacebat. Inscriptiones lingua Lepontica scriptae litteris etruscis scisae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo populum Raetis attribuit: Rhaeti usque ad Italiam pertinent, supra Veronam et Comum. … Hujus gentis sunt etiam Lepontii et Camuni. Strabo, Geographia, Liber 4, Cap. 6.
  2. Philippe Casimir: Le Trophée d'Auguste à La Turbie. Lutetiae 2010. ISBN 978-2-7586-0412-9.
  3. Renato Armelloni: Alpi Lepontine – Sempione Formazza Vigezzo. Club Alpino Italiano, Touring Club Italiano. 1998.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Simona Canevascini (ed.): Die Lepontier. Grabschätze eines mythischen Alpenvolkes zwischen Kelten und Etruskern. Museum nationale Helveticum, Turici 2001. ISBN 3-908025-33-8.
  • R.C. de Marinis, S. Biaggio Simona: I Leponti: tra mito e realtà. 2000.
  • S. Biaggio Simona: I Leponti: testimonianza della popolazione preistorica del Cantone Ticino. In: Bollettino Associazione Archeologica Ticines'. 2000, p. 34-37.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]