Latinitas bona

Leo Wohleb

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leo Wohlleb anno 1948

Leo Wohleb (natus 2 Septembris 1888 Friburgi Brisgoviae, mortuus 12 Martii 1955 Francofurti ad Moenum) vir publicus Badeniae et sodalis primo Factionis Christianae Socialis Popularis Badeniae (BCSV) , deinde CDU fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius calculator et sodalis factionis Centri fuit, Leo fratrem et sororem maiores habuit. Leo gymnasium Friburgi frequentabat et anno 1907 primus aequalium maturitatem adeptus est. Deinde Friburgi studium archaeologiae, theologiae, patrologiae coepit. Sed tum ad philologiam classicam accessit, ut magister fieret. Aliquamdiu et Gryphisvaldiae studebat. Anno 1912 primam probationem accepit et Bruchsaliae referendarius laboravit. Anno 1914 secundam probationem adeptus est. Militiae non idoneus iudicatus primo bello mundano non interfuit. Ab anno 1918 in administerio Badeniae institutionis publicae laboravit. Anno 1920 iterum magister ad scholam Friburgi revertit, in qua ipse discipulus fuerat. Anno 1930 administer institutionis publicae Adamus Remmele (SPD) eum directorem gymnasii Doneschingae fecit. Anno 1931 iterum minister publicus in administerium promotus est. Semper hoc tempore Rem Publicam Vimarianam contra hostes extremae dextrae multis orationis habitis defendebat. Cum Nazistae anno 1933 rerum Germaniae potiti sunt, Wohleb primo magistratum tenuit, sed mense Februario 1934 dimissus est, quod Roberto Wagner duci NSDAP Badeniae dissidebat. Tum Aquis Aurelianis director gymnasii factus est et ad finem dictaturae mansit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Badenia et Virtembergia post secundum bellum mundanum divisae: Franci in partibus australibus terras Badeniam (Australem) et Virtembergia-Virtembergiam Zolneri condiderunt, Americani in partibus septentrionalibus terram Virtembergiam-Badeniam constituerunt.

Badenia post secundum bellum mundanum inter victores Francos et Americanos divisa est: Cum Americani partem septentrionalem cum parte Virtembergiae coniungerent, Friburgi res publica Badeniae a Francis iterum condita est. Ibi Wohleb iterum in administratione institutionis publicae operam dedit. Anno 1945 sodalis BCSV et 1946 secretarius statalis institutionis publicae factus et est. 24 Iunii 1947 praeses Badeniae electus est. Proximis annis Wohleb acriter pro Badenia reconciliata certabat, cum alii pro nova terra Badenia-Virtembergia nitebantur. Suffragio de ea re habita populus in Badenia Australi pro terra Badenia consociata edixit, sed aliae partes pro Badenia-Virtembergia suffragia tulerunt. Itaque haec terra mense Apilis 1952 condita est. Wohleb autem primus legatus Germaniae in Lusitaniam missus est. Anno 1955, cum administrum Lusitaniae Germaniam adeuntem sequebatur, in aeroportu Francofurti mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]