Latinitas bona

Hermannus Hummel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hermannus Hummel anno 1924

Hermannus (Theod. Hermann) Hummel (natus 22 Iunii 1876 oppido Lahr (Nigra silva), mortuus Krefeld (Rhenania) 13 Septembris 1952) chemicus et vir publicus Germanicus atque sodalis DDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Hummel filius magistri erat et anno 1894 testimonium maturitatis adeptus est. Deinde Heidelbergae, Friburgi atque Argentorati astronomiae, philosophiae, mathematicae philosophiaeque studebat. Eodem tempore Stuttgardiae et Carolsruhae studium machinatorii fecit. Anno 1902 probationem accepit et Carolsruhae magister chemiae docebat. Ab anno 1912 pro societate Chemica eodem loco laboravit. Ab anno 1914 miles voluntarius Bello Orbis Terrarum I interfuit et ab anno 1917 in administerio Badeniae defensionis publicae laboravit, ut Gas venenatum exploraret. Anno 1922 societatem Chemicam BASF director accessit et ab anno 1926 et pro societate I.G. Farben operam dedit. Anno 1937 adiutor clari chemici Caroli Bosch factus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hummel uxorem duxit, e qua filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hummel ab anno 1903 sodalis Factionis Popularis Germanicae Australis factus est et anno 1909 primo legatus senatus terrae Badeniae factus est. Hunc honorem ad annum 1918 tulit et iterum, nunc pro factione nova liberali DDP annis 1919 - 1924. Anno 1918/1919 administer vicarius Badeniae defensionis publicae fuit et annis 1919 - 1921 administer culturae et institutionis publicae fuit. 23 Novembris 1921 - 23 Novembris 1922 praeses Badeniae erat. Annis 1924 - 1930 legatus Dietae Imperii Germanici fuit.

Exilium[recensere | fontem recensere]

Hummel, adversarius Nazistarum anno 1939 in CFA emigravit. Non prius quam 1951 in patriam rediit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]