Latinitas bona

Gualterus Köhler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gualterus (Theod. Walter) Köhler (natus 30 Septembris 1897 oppido Weinheim (Badenia), mortuus 9 Ianuarii 1989 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis primo DNVP, deinde NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Filius mercatoris fuit, qui merces coloniarum vendebat. Ad annum 1912 scholam frequentabat et deinde tirocinium aerarii fecit. Ab anno 1914 miles voluntarius Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1916 a Britannis captus est et anno 1918 in patriam rediit. Deinde in taberna parentum laboravit, quam ab anno 1925 ipse rexit. Anno 1933, cum praeses ministrorum Badeniae factus est, tabernam locavit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1923 uxorem duxit, e qua quinque liberos habuit.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Anno 1918 Köhler sodalis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis factus est, sed anno 1923 ad NSDAP accessit, quod DNVP ei parum radicitus agens videbatur. Paulo post NSDAP propter conversionem rerum ab Adolpho Hitler Monachii frustra temptatam a magistratibus dissoluta est. Sed anno 1925 factione iterum condita Köhler statim sodalis factus est. Celeriter Köhler dux factionis primo oppidi, deinde pagi Weinheim erat et orationes saepe habens numerum sodalium valde auxit. Ab anno 1926 decurio Weinheim fuit. Ab anno 1929 etiam legatus senatus terrae Badeniae et ab 1931 vicarius ducis factionis in Badeniae Roberti Wagner erat. His annis acerrime contra democratiam et Rem Publicam Vimarianam certavit. 9 Martii 1933 vi inlata consilium ministrorum Iosephi Schmitt (Centrum) coegit, ut magistratus relinqueret. Primo administer aerarii publici factus est et a die 6 Maii 1933 praeses ministrorum Badeniae, quamquam auctoritas Roberti Wagner, qui vicarius Imperii Badeniae (Theod. Reichsstatthalter) erat, maior semper fuit. 9 Novembris 1933 etiam legatus Dietae Imperii Germanici "electus" est. Praeses ministrorum ad finem Bello Orbis Terrarum II mansit: Initio mensis Aprilis 1945 Robertus Wagner eum, qui contra iussa Carolsruham ab alligatis occupaturam non relinquere voluit, ut "incolas Badeniae contra milites alligatos tueretur", 6 Aprilis e NSDAP expulsit atque iudicia paravit.

Post Finem Belli[recensere | fontem recensere]

4 Aprilis Wagner a copiis Francicis captus et tres annos in carcere retentus est. Deinde a iudicio Theodisco (Spruchkammer) ad multum et interdictionem professionis damatus est. Deinde venditor cautionum laboravit et postea testis historicis de temporibus Nazistarum narravit. Praeterea commentarios vitae suae ineditos composuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]