Antonius Geiß

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Antonius (Theod. Anton) Geiß (natus in oppido Rettenbach Bavariae 11 Augusti 1858, mortuus Schrießheim Badeniae 3 Martii 1944) fuit vir publicus Badeniae et sodalis factionis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius opifex ruris erat. Ipse post scholam finitam tirocinium fabris tignarii fecit. Postquam per Germaniam et Helvetiam migravit, ab anno 1891 Manhemii tignarius laboravit. Ab anno 1895 cauponam possidebat, quem in locum sodales factionis SPD convenerunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1891 ad factionem SPD accessit et anno 1908 praeses factionis Badeniae electus est. Annis ab 1893 ad 1896 et ab anno 1903 decurio Manhemii erat. Praeterea annis ab 1895 ad 1903 et annis ab 1909 ad 1921 legatus senatus terrae Badeniae fuit. Cum anno 1918 Germania rerum novarum cupidine caperetur, Geiß praeses ministrorum nominatus est et ultimum Ducem Magnum Fridericum II permovit, ut abdicaret. Paulo post praeses Badeniae factus est et ad 14 Augusti 1921 mansit. Praeterea administer defensionis publicae et exterarum rerum fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]