Le Rocher de Cancale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Popina Le Rocher de Cancale anno 1907 ab Eugenio Atget lucis ope picta

Le Rocher de Cancale ("scopulus Cancalensis") fuit popina restaurativa Lutetiae saeculo XVIII exeunte condita. Propter ostrea piscesque optime paratos laudabatur.

Ibi celebrabatur die 28 Novembris 1809 cena quaedam, convivis viginti quattuor, pretio mille francorum.[1] Ibi coquus Langlais anno 1837 soleam Normannicam primum invenisse fertur;[2] ibi in coquina anno circiter 1850 Urbanus Dubois laborabat.

Alexis Balaine, popinae patronus aevo Napoleonico, unus fuit iuratorum qui suadente Grimod de la Reynière congredi solebant ad illas delicias aestimandas quas tabernarii Lutetiae submiserant ut in itinerariis nutritivis Almanach des gourmands laudarentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes fere coaevi
Eruditio
  • David Downie, A Taste of Paris (Novi Eboraci: St Martin's Press, 2017) pp. 222-224
  • Rebecca Spang, The Invention of the Restaurant: Paris and modern gastronomic culture (2a ed. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 2020) pp. 6, 156-159, 167, 172, 178, 188, 197, 206, 242