Urbanus Dubois

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Urbanus Dubois
Res apud Vicidata repertae:
Urbanus Dubois: imago
Urbanus Dubois: subscriptio
Nativitas: 26 Maii 1818; Tresia
Obitus: 14 Martii 1901; Nicaea
Patria: Francia

Officium

Munus: coquus, scriptor

Urbanus Dubois, vulgo plene Urbain François Dubois (Tresiae die 26 Maii 1818 natus; Nicaeae mortuus die 14 Martii 1901) fuit coquus et scriptor de re culinaria. Praeceptum vitulinae stilo Orlov[fr], in Russia praesertim usitatum, primus dedit. Cum collaboratore Aemilio Bernard La Cuisine classique anno 1856 edidit.

Vitulina stilo Orlov[fr] modo hodierno parata

In oppido natali educatus est iuxta presbyterum qui linguas Francogallicam Latinamque docuit. Ibidem mox artem culinariam didicit apud patruum Ioannem Dubois cauponarium denuo celebrem qui olim Napoleoni exsuli Elbae et S. Helenae coquus meruerat. Deinde Lutetiae apud Iacobum de Rothschild (ubi antea Carême, his annis Ludovicus Haas merebat) et in tribus popinis operam dedit, videlicet Café Tortoni, Café Anglais, Le Rocher de Cancale. Deinde in Russia apud Uruski camerlengum imperatorium coquus merebat. His annis cum Aemilio Bernard, qui et ipse in Russia laborabat, librum capitalem La Cuisine classique composuit.

Mox coquinam gessit apud principem Alexium Theodori f. Orlov[ru], cui dicavit vitulinam stilo Orlov[fr], ferculum a se inventum. Principe Orlov anno 1862 mortuo, Dubois post duos annos coquus iuxta Gulielmum I Borussiae regem factus est. Id officium cum collaboratore Bernard, qui ibi iam operam dabat, aequis temporibus partiebat. Editio tertia La Cuisine classique regi Gulielmo reginaeque Augustae ab ambobus dicata est.

Breve temporis spatium ab 1870, bello Germano-Francico saeviente, Dubois in patriam reditus est. His annis solus plura opera scripta suscepit tam Anglice quam Francogallice, videlicet The Household Cookery-book et Nouvelle Cuisine bourgeoise familiis modestioribus destinatum, Cuisine de tous les pays et Cosmopolitan Cookery de arte coquinaria Europaea sicut ipse observaverat, Artistic Cookery et Cuisine artistique ubi stilum ornatum a Carême perfectum renovavit.

Pater fuit Felicis Dubois diurnarii et exploratoris.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1856 (cum Emile Bernard) : La Cuisine classique: études pratiques, raisonnées et démonstratives de l'école française appliquée au service à la russe. Lutetiae Textus apud Internet Archive
  • 1868 : Cuisine de tous les pays: études cosmopolites 3a ed. 1872 7a ed. 1899
  • 1870 : Artistic Cookery: a practical system suited for the use of the nobility and gentry and for public entertainments. Londinii: Longmans Green (Textus apud Google Books)
  • 1870 : Cosmopolitan Cookery: popular studies. Londinii: Longmans Green Textus
  • 1871 : The Household Cookery-book: practical and elementary methods. Londinii: Longmans Green versio Anglica 1871
  • 1872-1874 : Cuisine artistique: études de l'école moderne vol. 1 vol. 2
  • ante 1876 : École des cuisinières: méthodes élémentaires, économiques: cuisine, pâtisserie, office 2a ed. 1876 13a ed. 1890
  • 1878 : Nouvelle Cuisine bourgeoise pour la ville et pour la campagne Textus apud Internet Archive
  • 1883 : Grand Livre des pâtissiers et des confiseurs pars 1 pars 2
  • ante 1893 : La Cuisine d'aujourd'hui: école des jeunes cuisiniers: service des déjeuners, service des diners 3a ed. 1893
  • ante 1894 : La pâtisserie d'aujourd'hui: école des jeunes pâtissiers 2a ed. 1894

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Dubois (Urbain)" in Joseph Favre, Dictionnaire universel de cuisine pratique (2a ed. 1905) vol. 2 p. 741
  • "Dubois (Urbain)" in Georges Vicaire, Bibliographie gastronomique (Lutetiae: Rouquette, 1890) coll. 289-291 apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]