Laura Sacrosanctae Trinitatis Sanctique Sergii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Laura Sacrosanctae Trinitatis Sanctique Sergii

Laura Sacrosanctae Trinitatis Sanctique Sergii[1] monasterium est Ecclesiae Russicae orthodoxae in Sergiopoli situm. A sancto Sergio Rhadoneziano anno 1337 conditum est. Anno 1380 sanctus Sergius ibi Demetrium Tanaicum in proelium Culicovianum contra Tartaros benedixit, et anno 1392 mortuus in monasterio suo in ecclesia Sanctae Trinitatis sepultus est, ubi prex illi usque adhuc continua die noctuque agitur. Huic ecclesiae Andreas Rublëv iconem suam Trinitatis celebrem pinxit. Fine saeculi XVI monasterium sancti Sergii iam maximum in Russia erat et anno 1744 laurae nomen accepit. Ab anno 1946 usque ad annum 1983 laura residentia principalis Patriarchae Mosquensis fuit. Circa 200 fratres hodie in laura laborant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lauram Trinitatis Sanctique Sergii spectant.