Melampyrum nemorosum

E Vicipaedia
Natt och dag stor.jpg
Melampyrum nemorosum

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Lamiales 
Familia : Orobanchaceae 
Genus : Melampyrum 
Species : M. nemorosum 
Melampyrum nemorosum 
L.  

Melampyrum nemorosum (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species plantarum generis Melampyri familiae Orobanchacearum. In Europa passim et in Siberia in regione Ircutensi in marginibus silvarum et pratis umidis saepissime gignitur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Herba 15—50 cm altitudinis, flores laete flavos oblongos habet, sed bracteas violaceas, unde multis flores bicolores videntur.

Nomina vulgaria[recensere | fontem recensere]

Nomina Slavica orientalia saepe de floribus bicoloribus dicunt: Ioannes Mariaque, Ioachimus et Anna, frater sororque, dies et nox, avi aviaeque etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • INPN France