Lacus Boanensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lacus Boanensis sive Sunonensis, Graece Βοάνη λίμνη,[1] Turcice Sapanca gölü, est lacus profundus ad limites provinciarum Turcicarum Kocaeli et Sangarii iacens, ab urbe Nicomedia km fere triginta Orienti versus distans. Loca circumiacentia, Boana (χώρια Βοανά) dicta, aevo Romano vinum produxerunt, vitibus ad arbores maritis.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Boanensis lacus", Βοάνη λίμνη: Evagrius, Historia ecclesiastica (ed. 1748) p. 280
  2. Geoponica 4.1.3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Boane/Sunonensis L." apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)