Latinitas nondum censa

La Guerre (Janequin)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Helvetii contra Landsknectos exercitus Francici in pugna Marignana

La Guerre (Francogallicum verbum pro pugna aut proelium) est cantilena Francogallica, victoriam apud Marignanam pugnam contra Helvetios celebrans (ob quam obtinuit Francia Ducatum Mediolanensem), ab Clemente Janequin anno 1515 scripta, et rege victore Francisco I dicata. La Guerre est clarissimus madrigalis vocibus quattuor, in quo vox alta ducet musicam.

Scriptum est in lingua Francogallica aetatis Renascentiae, et insunt permulta verba quae hodie non intellecta sunt a Francis. Insunt in carmine etiam permulti soni onomatopoeici tubarum, tympanorum, ensium, cannonum atque arquebusorum.

Partes carminis[recensere | fontem recensere]

Carmen divissum est in partes varias:

  • Pars prima est adlocutio ad vulgum, quae coepit cum:
Escoutez, tous gentilz Galloys,/ la victoire du noble roy Francoys
"Auscultate omnes, Galli placidi,/ victoriam nobilis regis Francisci"
  • Pars secunda est narratio proelii, in quo impetus duo describuntur contra Helvetios.
  • Pars ultima est finis pugnae, et celebratio victoriae Francica a militibus, qui regem laudant dum victi Helvetii lamentant cladem. Verba finalia sunt ita tam in sermo Francogallico et Theodisco:
Victoire au noble roy Francoys!/ Escampe toute frelore bigot.[1]
"Victoria nobile rege Francisco!/ Fugite, a Deo omnia relinquuntur!"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. recte in Theodisco sermone alles ist verloren bei Gott


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.