Landsknecti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Landsknecti pugnantes in Helvetios.

Landsknecti[1] (n. sing. Landsknectus (-i, m.), a Theodisco Landsknecht, quod terrae-Land[s]- servus-Knecht- significat) fuerunt mercenarii Sacri Romani Imperii saeculi XV et saeculi XVI. Landsknecti in agminibus militum contariorum pugnabant, sed erant milites emeriti inter contarios qui cum ensibus a duabus manibus ferendis pugnabant, et doppelsöldner (ille duplo stipendio) vocabantur.

Etymologia verbi[recensere | fontem recensere]

Verbum Germanicum Landsknecht primum in documentis Helveticis anno 1486 apparuit[2] Helvetii distinguebantur inter teram vel planitiem (Land) et montes (Gebirge). Landsknecti vel Landsknechte ergo erant milites terrani, qui pugnabant in milites montanos Helveticos. Iam exinde circa ab anno 1500 error apparuit quo "Lanzknecht" pro lancario, qui cum lanca pugnat, interpretatur. Knecht sive "servus" indicat fortasse quod Landknecti apud Caesarem serviebant. Milites Germanici seipsos in bellis orbis terrarum Landser appellabant quod verbum fortasse a Landsknecht derivatum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Landsknectos spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dissertationum miscellanearum "pentas" Von Johann Heinrich Hottinger
  2. Textus editus in municipio "Hadersdorf-Kammern" (Germanice)