Kigurumi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Splash mascots" in consaepto oblectaminum in Corea.
Animegao (Anglice doller) in Colloqiuo Primarum Mangarum Kyoti anno 2008 habito.

Kigurumi (Iaponice 着ぐるみ, a vocabulo 着る kiru 'gerere' + nomine ぬいぐるみ nuigurumi 'ludibrium fartum') est vocabulum Iaponicum actorum habitu vestitorum qui personas nubecularias, saepe animalia, repraesentantes, in emporiis, consaeptis oblectaminum, et conventibus anime apparent. Personae habitu vestitae in consaeptis oblectaminum inventae (sicut Disneylandia), in spectaculis televisificis puerilibus (sicut Barney and Friends, Teletubbies, et Bananas in Pyjamas), et laterales certaminum athleticorum lineas ut mascots errantes etiam vocabulo kigurumi comprehenduntur. Eorum adventus finem promotionalem saepe habet, saepeque conducuntur ad spectatores puerorum excipiendos. Kigurumin, genus modae viariae Iaponiensis, habitibus kigurumi pro vestitu suo utitur. Inter vestimenta otaku grata sunt Pikachu, Winnie Ille Pu, Hello Kitty, elephantes, dinosauria, canes, boves, sues, pandae.

Fursuits[recensere | fontem recensere]

In civitatibus ubi Anglica est maior lingua, kigurumi personae habitu vestitae, habitus animalium, habitus mascot, vel fursuits appellantur, in contextu positi. Fursuits sunt habitus modo mascot qui animalia et personas nubecularias repraesentant secundum modos institutos intra furry fandom. Talia vestimenta corpus actoris plane tegunt, et necessario suffarcinantur ut formam aptam reddant.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kigurumi spectant.