Pikachu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lusor vestitus Pikachu.

Pikachu (Iaponice: ピカチュウ, Pikachu) est species Pokémon et res repraesentativa corporis operarii Pokémon, ab Atsuko Nishida et Ken Sugimori creata. Praeclarissimum omnium, simile flavo muri cum cauda longa est. Numerum ordinis 25 habet et ad speciem electricam spectat et pars seriei Pokémon primae est. Medius gradus inter Pichu est, a quo oritur, et potiorem Raichu in quem se vertit usu Lapidis Tonitrus (Anglice Thunderstone).

Pikachu in ludo electronico Pokémon Red and Blue ab anno 1996 primum apparebat et ab eo tempore in nonnullis operibus infuit.

Pikachu in Animibus[recensere | fontem recensere]

Pikachu praeclarus apud pueros adulescentesque factus est ob actionem in serie Animium Pokémon, in qua est Pokémon primum ac dilectum personae principis, Ash Ketchum (Iaponice: サトシ). Etiam in pelliculis videoludisque multis apparet, semper prope exercitatorem suum sequens.

Pikachu pugnator[recensere | fontem recensere]

In Animi idem ac in ludis electronicis opus est Pikachu cum aliis Pokémon pro exercitatore concurrere ut ea physica aut electrica vi profliget. Quam ob rem, discere potest genera impetuum usque ad quattuor, quae inter complura delegi possunt. In iis frequentissimi (Anglice):

  • Tackle ('Agitatio');
  • Tail-whip ('Caudae agitatio');
  • Thundershock ('Tonitrus laceratio');
  • Thunderbolt ('Fulmen');
  • Thunder ('Tonitrus');
  • Flash ('Illuminatio').

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pikachu spectant.