Kathleen McNulty

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Kay McNulty. Imago in schola superiori facta, 1938.
Programmatores Ioanna Jennings (laeva) et Francisca Bilas (dextra) praecipuam ENIAC moderationis tabulam operantur.
Kay McNulty, Alyse Snyder, et Sis Stump analysizatorem differentialem? operantur in hypogeo Scholae Moore Ingeniariae Electricae apud Universitatem Pennsylvaniensem Philadelphiae circa 1942–1945.
Kay McNulty, programmator ENIAC.

Kathleen "Kay" McNulty Mauchly Antonelli (nata Kathleen Rita McNulty Feymore in vico Creeslough oppidulo in regione Gaeltacht[1] Comitatus Dungalensis Hiberniae 12 Februarii[2] 1921; mortua Wyndmoor Pennsylvaniae, 20 Aprilis 2006) fuit una e sex principalibus programmatoribus ENIAC, primi generalis computatri digitalis electronici, quorum aliae fuerunt Ioanna Bartik, Francisca Snyder Holberton, Marilyn Wescott Meltzer, Francisca Spence, et Ruth Lichterman Teitelbaum.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ubi homines lingua Hibernica utebantur.
  2. Tempus natale in tabulario publico 12 Februarii inscribitur, sed Antonelli ipsa opinabatur se die 13 Februarii natam fuisse, tempore a familia propter superstitionem triskaidekaphobicam per communum usum Hibernicum converso.
  3. "Featured Profile." WITI Hall of Fame.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ceruzzi, Paul E. 2003. A History of Modern Computing. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262532034.
  • Norberg, Arthur. 2002. History of Computing: Software Issues. Springer. ISBN 3540426647.
  • Stanley, Autumn. 1995. Mothers and Daughters of Invention: Notes for a Revised History of Technology. New Brunswick Novae Caesareae: Rutgers University Press. ISBN 0813521971.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]