Francisca Elizabetha Holberton

E Vicipaedia
Elizabetha Holberton.
Elizabetha Holberton (dextra fronte) ENIAC in aedificio BRL 328 Philadelphiae programmat, annis 1940 vel 1950.
Programmatores Ioanna Bartik (laeva) et Francisca Bilas (dextra) praecipuam ENIAC moderationis tabulam operantur.

Francisca Elizabetha "Betty" Holberton (nata Philadelphiae 7 Martii 1917; mortua Villae Saxorum in oppido Terrae Mariae die 8 Decembris 2001[1]) fuit una e sex principalibus programmatoribus ENIAC, primi generalis computatri digitalis electronici, quorum alii fuerunt Kathleen McNulty Mauchly Antonelli, Ioanna Jennings Bartik, Marilyn Wescott Meltzer, Francisca Spence, et Ruth Lichterman Teitelbaum.[2] Praeterea breakpoints in debugging computatrorum excogitavit.[3]

Universitatem Pennsylvaniensem frequentavit, ubi primo die eius professor mathematicae eam rogavit num melius sit si domi maneret ut liberos erudiret.[4] Unde Holberton constituit arti diurnariorum studere quia curriculum sinivit ut ea longe exploraret.[5]

Schola Holbertoniana,[6] institutum in propositis pro ingeniariis programmandi conditum et Franciscopoli situm, ex ea anno 2015 appellatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Computer pioneer Betty Holberton dies at 84". Government Computer News. 7 Ianuary ii 2002 .
  2. "Featured Profile." WITI Hall of Fame.
  3. Abbate, Janet (2012), Recoding Gender: Women's Changing Participation in Computing, MIT Press, p. 32, ISBN 9780262018067 .
  4. Martin Gay, Recent Advances and Issues in Computers.
  5. Pellicula Betty Holberton.
  6. Holberton School.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ceruzzi, Paul E. 2003. A History of Modern Computing. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262532034/
  • Norberg, Arthur. 2002. History of Computing: Software Issues. Springer. ISBN 3540426647.
  • Stanley, Autumn. 1995. Mothers and Daughters of Invention: Notes for a Revised History of Technology. New Brunswick Novae Caesareae: Rutgers University Press. ISBN 0813521971.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]