Francisca Spence

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Programmatores Ioanna Bartik (laeva) et Francisca Bilas (dextra) praecipuam ENIAC moderationis tabulam operantur.

Francisca V. Spence (nata Bilas; Philadelphiae 2 Martii 1922; mortua 18 Iulii 2012[1]) fuit una e sex principalibus programmatoribus ENIAC, primi generalis computatri digitalis electronici, quorum aliae fuerunt Kathleen McNulty Mauchly Antonelli, Ioanna Bartik, Francisca Snyder Holberton, Marilyn Wescott Meltzer, et Ruth Lichterman Teitelbaum.[2]

Universitatem Temple primum frequentavit, sed baccalaureatum in mathematica (minore in physica) in Collegio Chestnut Hill anno 1942 accepit, collegio ubi in Kathleen Antonelli discipulam inciderat, quae etiam programmator ENIAC facta est. Anno 1947, Homero W. Spence nupsit, ingeniario electronico in Exercitu Civitatum Foederatarum ex Aberdeen Proving Grounds, qui caput partis investigationis computatrorum propositi ENIAC demum factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Frances B. Spence". genealogybank .
  2. "Featured Profile." WITI Hall of Fame.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]