Ioanna Bartik

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioanna Jennings)
Jump to navigation Jump to search
Programmatores Ioanna Jennings (laeva) et Francisca Bilas (dextra) praecipuam ENIAC moderationis tabulam operantur.

Ioanna Jennings Bartik (nata Jean Jennings in Comitatu Gentry Missuriae 27 Decembris 1924; mortua Poughkeepsie Novi Eboraci 23 Martii 2011[1][2][3]) fuit una e sex principalibus programmatoribus ENIAC, primi generalis computatri digitalis electronici, quorum alii fuerunt Kathleen McNulty, Francisca Snyder Holberton, Marilyn Wescott Meltzer, Francisca Spence, et Ruth Lichterman Teitelbaum.[4]

Collegium Magistorum Civicum Missuriae Boreoccidentalis frequentavit, et gradum in mathematica (minore in Anglica) anno 1945 accepit. Gradum M.A. in Anglica in Universitate Pennsylvaniensi anno 1967 accepit, et doctoratus honoris causa ei ab Universitate Civica Missuriae Boreoccidentali anno 2002 concessus est. Maritus fuit Gulielmus Bartik, sed mariti anno 1968 divortium fecerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ceruzzi, Paul E. 2003. A History of Modern Computing. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262532034.
  • Norberg, Arthur. 2002. History of Computing: Software Issues. Springer. ISBN 3540426647.
  • Stanley, Autumn. 1995. Mothers and Daughters of Invention: Notes for a Revised History of Technology. New Brunswick Novae Caesareae: Rutgers University Press. ISBN 0813521971.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]