Jokerit

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vestes Jokerit turmae.

Jokerit sive plenius Helsingin Jokerit est turma alsulegiae glacialis Finnica, anno 1967 conditus, quae ex Helsingia capite Finniae oriunda est. Usque ad ver anni 2014 in Liiga, foedere Finnico, lusit, donec autumno eiusdem anni pars Kontinental Hockey League foederis octo civitatum facta est. Praesertim annis 1990 multum in Liiga valuit; quinques enim primas tulerunt in decem annorum spatio ab 1992 ad 2002. Teemu Selänne, a nonnullis lusor Finnicus omnium temporum optimus habitus, annis 19881992 lusor Jokerit turmae erat, donec in Civitates Foederatas Americae migravit, ut in National Hockey League foedere luderet.

Nomen plurale Finnicum Jokerit significat scurrae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]