Jiaohua ji

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Zhejiangensis: Jiaohua ji (scilicet "pullus mendici") in urbe Hancheo inlatus, argilla vel massa iam remota, loti foliis partim exsolutis

Jiàohuā jī vel litteris Sinensibus 叫化雞 (scilicet "pullus mendici") est ferculum typicum urbis Hanchei provinciae Cechianae in Sinis.

Pullus, e quo intestina reiecta sunt, luxatur maioraque membrorum ossa extrahuntur. Gingiber cepullaeque candidae intus mittuntur. Pullus liquamine e soia, vino Shaoxingensi, sale intus et extus fricatur. In farcimen cepullae seu porra candida, laridum, caro porcina modica, sicera Shaoxingensis, sal miscentur et praefriguntur. Pullus fartus foliis nelumbinis vel loti involvitur, deinde aut argillá (sic veteres) aut massá farinae (sic hodierni nonnulli) includitur, itaque indutus coquitur et infertur. Argilla vel massa palam convivis diffringitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuchsia Dunlop, Land of Fish and Rice (Londinii: Bloomsbury, 2016) pp. 108-111