Ithkuil

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Ithkuil
Iţkuîl
IPA: / — /
Locutores: 0
Sigla: 1 , 2 , 3
Fontes Linguae: a priori
Usus: experimentalis
Scriptura: propria, içtaîl
Procuratio:


Içtaîl scriptura, βουστροφηδόν verticaliter

Lingua Ithkuil vel correctius Iţkuîl est lingua artificiosa a priori constructa ab Iohanne Quijada[eo] Americano. Ithkuil, ut inventor eius scribit, non monstrat, quomodo linguis naturalibus utuntur, sed quomodo uti possent. Lingua perdifficilis est, linguisticae cognitivae principiis utens.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1978 Quijada elaborare eam incipit et anno 2004 versio prima finita est. Anno 2007 versio secunda, nomine iláksh, edita est, et anno 2011 tertia (nomine consueto Iţkuîl).

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Phonemata consonantia 65 et vocalia 17 habet. Lingua tonalis est, cum quinque tonis. Radices sunt 3600 per categorias cognitivas divisi. Nondum omnes radices a Quijada adhuc inventa sunt. Non solum categorias grammaticas habet permultas, e.g., casus 87, sed etiam saepissime principia logica et grammatica linguae Ithkuil linguis naturalibus minime congruant. E.g., in propositionibus localibus formae grammaticae semper positionem loquentis et positionem rei, de qua loquitur, ad axem ab oriente Sole ad occasum monstrant necnon motus eorum relative ad hanc axem. Scripturam propriam içtaîl nominatam habet, quae non solum phoneticam, sed etiam morphologiam exprimit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]