Lingua Franca Nova
| IPA: | / / |
|---|---|
| Locutores: | |
| Sigla: | 1 , 2 , 3 lfn |
| Fontes Linguae: | Francica, Italiana, Lusitana, Hispanica, Catalanaque |
| Usus: | lingua auxiliaris internationalis |
| Scriptura: | Scriptura latina |
| Procuratio: | |
Vexillum Linguae Francae Novae. | |
Lingua Franca Nova est lingua artificiosa a Doctore C. Georgio Boeree Universitatis Sheppingsburgensis in Pennsylvania excogitata. A linguis Francica, Italiana, Lusitana, Hispanica, Catalanaque deducitur. LFN imminui, et Europijin et Creol appellari solet.
Scribitur phoneticatim? cum litteris 21 abecedarii Latini .
Sua grammatica a linguis Romanicis creata est. Sicut plurimae linguae artificiosae, Linguae Francae Novae grammatica est simplicissima, tamen potest se exprimere in LFN quam facile ut in linguis naturalibus potest.
Historia
[recensere | fontem recensere]Boeree anno 1965 Lingua Franca Nova (LFN) exarare coepit, consilio condendi linguam auxiliaris internationalem, quae simplex, cohaerens, atque facilis ad discendum esset communicationis internationalis causa. Eius inspirationem traxit ex antiqua Lingua Franca Mediterranea, sive "Sabir", sermone pidgin Romanico a nautis et mercatoribus Europaeis usitato in regione Mediterranea a saeculo undecimo usque ad saeculum duodevicensiumum, necnon ex variis creolis, ut Papiamento et Creolo Haitiano. Linguas Francogallicam, Italicam, Lusitanam, Hispanicam, et Catalanam ad vocabula eligenda adhibuit.
Lingua Franca Nova primum in interrete anno 1998 proposita est. Anno 2002, grex Yahoo! a Bjorn Madsen constitutus est, qui circiter 300 sodales habuit, multum ad evolutionem linguae conferentes.
Anno 2005, Stefan Fisahn wiki? huius linguae creavit. Quod wiki anno 2009 ad Wikia translatum est; postea anno 2019 in situ officiali directo collocatum est.
Anno 2007, Igor Vasiljevic coetum in Facebook creavit, qui nunc plus quam 600 sodales continet.
Mense Ianuario 2008, LFN designationem ISO 639-3 accepit, signo “lfn” a SIL attributo.
Anno 2008, Simon Davies coepit emendationes magni momenti in lexico principali inter LFN et Anglicam linguam investigabili facere. Hoc lexicon in situ officiali renovatur, plus quam 20,000 verba continens, et etiam in forma impressa anno 2018 editum est.
Anno 2012, primum opus novum in Lingua Franca Nova plene conversum et impressum est: La aventuras de Alisia en la pais de mervelias, translatio a Simone Davies facta operis Alice’s Adventures in Wonderland a Ludovico Carroll conscripti.
Anno 2014 novus situs proprius in dominio “elefen.org” in lucem datus est: ibi instrumenta varia ad linguam discendam praebentur (e.g., elenchi verborum viatoribus utiles, duces grammaticae completi) in plurimis linguis. Situs etiam wiki et lexicon officiale investigabile comprehendit, atque aliquot opera litteraria plene in LFN translata publice legendi causa proponit. Inter haec exemplum dialogi, La conversa prima, pro incipientibus reperitur: https://www.elefen.org/leteratur/la_conversa_prima.html
Die 18 Aprilis 2018, Vicipaedia in Lingua Franca Nova, nomine “Vicipedia”, ut proiectum regulare a Wikipedia suscipiebatur.
Die 15 Maii 2020 in interrete et die 10 Maii 2021 in forma impressa, primus liber originalis litterarius in LFN scriptus editus est: La xerca per Pahoa a Vicente Costalago.
Die 5 Ianuarii 2021, auctor linguae, C. George Boeree, mortem obiit ex cancro pancreatis, aetatis suae anno sexagesimo octavo.
Litteratura
[recensere | fontem recensere]Litteratura opulenta in Lingua Franca Nova tam ex libris originalibus quam ex translationibus exsistit.
Primus romanus[1] litterarius originalis scriptus in Lingua Franca Nova fuit La xerca per Pahoa,[2] a Vicente Costalago scriptus, qui die 15 mensis Maii anno 2020 in rete editus est[3] et die 10 mensis Maii anno 2021 typis divulgatus est.[4] Secundum librum litterarium originalem in hac lingua, cui titulus est La marcia nonconoseda, Vicente Costalago mense Februario anno 2022 edidit.[5]
Hic sunt principalia opera litteraria in Linguam Francam Novam translata, omnia in situ officiali lectu publico disponibilia: [6]
- La aventuras de Alisia en la pais de mervelias (Alicia in Terra Mirabili) Ludovici Carroll
- La prinse peti (Regulus) Antonii de Saint-Exupéry
- Leteras de la tera (Letters from the Earth) Marci Twain
- Re Lear (King Lear) Gulielmi Shakesperii
- Tra la miror, e lo cual Alisia trova a ultra (Aliciae per speculum transitus) Ludovici Carroll
- Un canta de natal (A Christmas Carol) Caroli Dickens
Exemplum
[recensere | fontem recensere]Hic est pater noster in Lingua Franca Nova et Latina:
| Nosa Padre ci es en sielo: Ta ce tua nom es santida. |
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. |
Alterum exemplum Linguae Francae Novae:
| Lingua Franca Nova (“Elefen”) lingua artificiosa est ut maxime simplex, constans et facilis ad discendas communicationes internationales. Non habet numerus qualitates affirmativas; 1. Habet numerum phonematum limitatum. Sonat similiter ad Italiam vel Hispaniam. |
Lingua Franca Nova (“elefen”) es un lingua desiniada per es vera simple, coerente, e fasil aprendeda, per comunica internasional. Lo ave cualias diversa: 1. Lo ave un cuantia limitada de fonemes. Lo sona simil a italian o espaniol. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Introdui detaliosa en elefen
- ↑ La xerca per Pahoa. . Vici de Elefen
- ↑ Revisas vea. . Vici de Elefen
- ↑ Vicente (2021-05-10). Publica. . Prexins
- ↑ La marcia nonconoseda. . Vici de Elefen
- ↑ "Leteratur"
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Lingua Franca Nova Yahoo! Grex
- Omniglot
- Grammar of Lingua Franca Nova (Anglice)
- Gramatica de Lingua Franca Nova (.pdf)
- Disionario de Lingua Franca Nova a engles (Anglice)
Anglica simplex · Basic English · Clingonica · Esperanto · Folkspraak · Glosa · Ido · Interglossa · Interlingua · Interlingue · Interslavica · Ithkuil · Latino sine Flexione · Lingua Franca Nova · Lingua Mordoris · Loglan · Lojban · Lydnevica · Novial · Panslavicae · Quenya · Románico · Sambahsa-mundialect · Sindarin · Slovio · Solresol · Toki Pona · Uropi · Venedica · Volapük
