Ioannes Wise

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Wise (15 Augusti 16528 Aprilis 1725) fuit clericus Congregationalis et dux civilis in Massachusetta per aetatem colonicam Americanam, pro concitatione civili notus, praecipue contra vectigal Britannicum, quam ob rem in carcere ductus est.[1] Wise, pastor Paroecia Chebacco ab anno 1680 ad mortem Gippevici habitavit, aliquando locus ortus libertatis Americanae appellati.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Wise Roxberiae in oppido Massachusettae iuxta Bostoniam, filius Iosephi et Mariae (Thompson) Wise. Maria fuit filia Aliciae Freeman Thompson Parke.[2] Matriculavit in Schola Latina Roxberiensi Roxberiae Orientalis sita, ubi diploma anno 1669 accepit. Tum Collegium Harvardianum itare coepit. Gradu A.B. ei anno 1673 concesso, theologiae studere coepit, ac Branfordiae Connecticutae et Hatfeldiae Massachusettae praedicavit. Die 12 Augusti 1683, pastor Paroeciae Chebacco, novae paroechiae ex Gippeviso nuperrime constitutae, ordinatus est.

Wise anno 1688, Gippevicanos duxit cum vectigal colonicum recusarent.[1][3] Edmundus Andros, regalis Massachusettae gubernator, statuit colonos omnia Anglicorum iura reliquisse cum ab Anglia abscederent. Cum ergo anno 1687 Wise paroecianis suaderet ut vectigalia recusarent eisque resisterent, Andrus eum in custodiam dari, ab iudicio condemnari, civitatique multari iussit; unde quidam magistratus exposuit: "Domine Wise, iura non iam habes quam pro servis non veniri."[4][5] Calvinus Coolidge dixit eum fuisse unum ex hominibus qui Declarationem Libertatis excitaverunt.[3] Xystus John Wise, pars Itineris 133 in Massachusetta, ex eo appellatur. Navis libertatis John Wise, die 14 Iunii 1942 deducta, etiam ex eo appellabatur.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wise Abigail Gardner die 5 Decembris 1678 duxit, neptem Thomae Gardner Roxberiensis, quae ei peperit saltem septem liberos:

  1. Revendus Ieremiah Wise[6][7] (2 Novembris 167920 Ianuarii 1756) Mariam Shipway duxit.
  2. Lucy Wise (circa 16815 Martii 1727) Ioanni White nupsit.
  3. John Wise (circa 168331 Augusti 1762) Mariam Rogers duxit.
  4. Mary Wise (12 Maii 168523 Martii 1735/36)
  5. Joseph Wise (16 Februarii 168623 Septembris 1745) Martham Appleton duxit.
  6. Amni Ruhami Wise (circa 16886 Iulii 1749) Mariam Ringe duxit.
  7. Henry Wise (circa 169712 Novembris 1775) Mariam Wade duxit.

Per uxorem, Wise fuit avunculus magnus Praesidis Ioannis Adams.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Fiske, 338
  2. Roberts, GB #68 Royal Descents, Notable Kin, and Printed Sources: Notable Descendants of Mrs. Alice Freeman Thompson Parke, RD (via NEHGS situs interretialis).
  3. 3.0 3.1 Calvinus Coolidge, (1926) The Inspiration of the Declaration of Independence via calvin-coolidge.org.
  4. Anglice: "Mr. Wise, you have no more privileges Left you then [sic] not to be Sold for Slaves."
  5. Alan Taylor, American Colonies: The Settling of North America (2001), 277.
  6. Cui gradus A.B. abs Collegio Harvardiano anno 1700 concessus est. Vide hic.
  7. Maine Historical Society, p. 321.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cook, George Allan. 1952, 1966. John Wise, Early American Democrat. Novi Eboraci: Octagon Books.
  • Fiske, John. 1902. The Beginnings of New England; Or, The Puritan Theocracy in Its Relations to Civil and Religious Liberty. Cantabrigiae: Riverside Press.
  • Maine Historical Society. 1831. Collections of the Maine Historical Society. Portlandiae Cenomannicae: Maine Historical Society.
  • White, John. 1725. The Gospel Treasure in Earthen Vessels: A Funeral Sermon on the Mournful Occasion of the Death of that Faithful Servant of God, the Reverend Mr. John Wise, Pastor of the Second Church in Ipswich: Preached to His Flock, on the 11th Day of April, 1725. Bostoniae: N. Boone.
  • Wise, John. 1717, 1772. A Vindication of the Government of New-England Churches: Drawn from Antiquity, the Light of Nature, Holy Scripture, Its Noble Nature, and from the Dignity Divine Providence Has Put upon It. Bostoniae: John Boyles.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]