Ioannes Scytha

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Scytha (Graece: Ἰωάννης ὁ Σκύθης, natus saeculo 5, mortuus post annum 498) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 482 a Zenone imperatore una cum Moschiano in Illyricum missus est, ut contra Theodoricum regem Ostrogothorum certaret. Anno 483 Ioannes successor Illi magister militum per Orientem nominatus est. Qui cum seditionem faceret et Leontium magistrum militum, qui contra Illum missus erat et quem ad se transire persuaserat, imperatorem proclamavisset, exercitus Zenonis Theoderico et Iohanne Scytha ducibus seditiosos die 8 Augusti 484 apud Antiochiam vicit et Illum et Leontium in castello Papurio apud Tarso quattuor annos obsedit; postquam castra expugnata sunt, ambo necati sunt. Iam anno 484 Scytha Trocundum fratrem Illi, qui fratri auxilio venert, necaverat. Ad usque annum 498 Ioannes contra Isauros insidiosos bellum gessit et eos vicit. Itaque ab Anastasio I imperatore cosnulatu ornatus est, quam cum Flavio Paulino gessit.

Legenda[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Ioannes Scytha 34", Prosopography of the Later Roman Empire, Volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0-521-20159-4, pp. 602–603.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Anastasius Augustus II in oriente (sine collega); in occidente: iterum post consulatum Fl. Viatoris
Consul
498
cum
Flavio Paulino (in occidente)
Successores:
Flavius Ioannes Gibbus in oriente (sine collega); in occidente: post consulatum Paulini