Jump to content

Ioannes Godefridus Tulla

E Vicipaedia
Ioannes Godefridus Tulla praefectus Legionis honoris.
Emendatio fluminis Linth Helvetiae.
Monumentum Tullae Carolsruhae.
Imago aenea ad Tullae stelam funeream Lutetiae.

Ioannes Godefridus Tulla (natus die 20 Martii 1770 Carolsruhae; mortuus die 27 Martii 1828 Lutetiae) fuit ingeniarius Germanicus.

Ioannes Godefridus Tulla urbe Fribergae Saxoniae chemia mineralogiaque et anno 1801 Lutetiae artibus studuit. Anno 1803 capitaneus in administratione Badeniae factus est. Ab 1817 fuit rector institutionis aquarum et viarum Badeniae.

Honores et monumenta

[recensere | fontem recensere]

Tulla praefectus Legionis honoris Franciae factus est anno 1827. Monumenta in honorem ingeniarii apud Carolsruham et Breisach ad Rhenum, stela in coemeterio vocato Mons Martyrum, ubi Ioannes Godefridus Tulla sepultus est, erecti sunt.

  1. Situs publicus operis Linth.
  2. Iso Himmelsbach: Bachabschlag – Von Bächen und Kanälen in Freiburg/Br. (Friburgo Brisgoiae 2005).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Heinricus Cassinone: Johann Gottfried Tulla, der Begründer der Wasser- und Straßenbauverwaltung in Baden (Carolsruhae 1929).
  • Eberhardus Henze: Technik und Humanität. Johann Gottfried Tulla (Manhemio 1989).
  • Norbertus Rösch: Die Rheinbegradigung durch Johann Gottfried Tulla. In: zfv – Zeitschrift für Geodäsie, Geoinformation und Landmanagement, 4/2009, pag. 242–248, (Augustae Vindelicorum 2009).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Godefridum Tulla spectant.