Ioannes Crowe Ransom

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Crowe Ransom
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Crowe Ransom: imago
Nativitas: 30 Aprilis 1888; Pulaski
Obitus: 3 Iulii 1974; Gambier
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Poëta, essayist, Scriptor, literary critic, diurnarius
Patronus: Kenyon College, Vanderbilt University

Memoria

Laurae: John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship, Bollingen Prize, National Book Award for Poetry, Emerson-Thoreau Medal, Rhodes Scholarship
Ioannes Crowe Ransom.

Ioannes Crowe Ransom (30 Aprilis 18883 Iulii 1974) fuit educator, eruditus, iudex litterarius, poeta, scriptor commentariorum, et editor Americanus, qui unus habetur ex conditoribus Iudicii Novi, scholae iudicii litterarii. Cum professor in Collegio Kenyonano esset, primus fuit editor principalis Kenyon Review, periodici magni aestimati. Ransom, magister observatissimus et consiliarius aetatum discipulorum perpolitorum, poeta et scriptor commentariorum praemia abstulit.

Inter suis discipulis notissimis sunt Donaldus Davidson, Randall Jarrell, Robertus Lowell, Andreas Nelson Lytle, Allen Tate, Petrus Taylor, Robertus Macauley, Robertus Penn Warren, E. L. Doctorow, Cleanth Brooks, Ricardus M. Weaver, et Constantinus Patrides (Discipulus Rhodensis, qui monographum de Lycida, poemate Ioannis Miltoni, memoriae Ransomianae dicavit).

Ransom dux fuit Iudicii Novi, scholae iudicii litterarii quod ex The New Criticism ('Novum Iudicium'), libro commentariorum (1941) appellatur. Doctrina Novi Iudicii, quod in cogitatione litteraria Americana per medium saeculum vicensium dominabatur, lectionem intimam et iudicium in textibus conditum, potius quam inclinationem animi non textualem vel historiam non textualem vehementius dixit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannes Crowe Ransom spectant.