Ioannes Christophorus Fredericus Gutsmuths

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum in honorem domini Gutsmuths Schnepfenthal in vico erectum

Ioannes Christophorus Fredericus Gutsmuths (natus Quedlinburgi die 9 Augusti 1759, mortuus Gualtherihusae die 21 Maii 1839) fuit physicus, gymnasticus, paedagogus, reformator. Laborabat in Ludis Salzmann.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius coriorum confectoris iam aetate annorum quattuordecim ipse instructor privatus factus est in domo medici Frederici Gulielmi Ritter Quedlinburgensis. Anno 1778 maturitatis, probationem in gymnasio iniit, et studium theologiae coepit Salinis Saxonicis. Sed ibi sese praecipitavit etiam in aliis materiis: in mathematicis, in linguis hodiernis, in historicis, in paedagogicis. Anno 1782, Quedlinburgum reversus, educationem infantium Ritteri prehendit, quippe qui orbi facti essent. Misit illos Gualterihusam in scholam novam a Christiani Gotthilf Salzmann ibidem conditam. Salzmann mox frater Mercedarius Gutsmuths factus est, qui doceret linguam Francogallicam, geographiam, artes athleticas (inde ab anno 1785).

Anno 1797 in matrimonium duxit Sophiam Eckhardt, filiam parochi vici Bindersleben, qui hodie pars est Erfordiae. Dati sunt ei filii octo et filiae tres. Gutsmuths, cum iubilaeum annorum quinquaginta de disciplinis peractis ageret, ediditque opus geographicum summum Versuch einer Methodik des geographischen Unterrichts. Sepultus est in sepulcreto silvestri in Schnepfenthal, ubi iacet et Salzmann.

Laudes[recensere | fontem recensere]

Fuit antepilanus et antesignanus athleticae educandae; licet eum nominari "avum gymnasticarum rerum scholasticarum". Introduxit systema corporum exercendorum in horariis scholasticis et fundamenta in ista arte exaravit. In eo contextu citentur verba haec ex libro Gymnastik für die Jugend deprompta: "Religionem et mores civium illos docetis, qui negligitis et salutem et praeparationem corporum eorum."[1]

Anno 1789 edidit opus de natando Kleines Lehrbuch der Schwimmkunst zum Selbstunterricht, anno 1800 numerus primus periodici Bibliothek der pädagogischen Literatur, quod Gutsmuths moderabatur et usque annum 1820 aparebat, in lucem prolatus est. Anno 1793 Gutsmuths magnum opus Gymnastik für die Jugend appareri iussit, quod primum systematicum manuale de arte athletica scholastica fuit. Conversio in linguam Anglicam cui est titulus Gymnastics for youth: or A practical guide to healthful and amusing exercises for the use of schools theorias Gutsmuths etiam in America divulgavit. Plurimae res in instituto Salzmanniensi ad Schnepfenthal e theoria in praxin redactae sunt.

Honores[recensere | fontem recensere]

  • Neue GutsMuths-Gedächtnishalle Schnepfenthal: aula magna, ubi omniaquaeque spectacula fiunt. Invenitur in Schnepfenthal haud procul a prima area athletica scholastica a Gutsmuths erecta, apud coemeterium silvanum sita
  • GutsMuths-Waldlauf am Zöglingsweg: certamina in semita 12 chiliometra ducenti fiunt quotannis; aliter migratores cum baculis de re Gutsmuthianis certiores fiunt tabulis informatoriis paratis
  • GutsMuths-RennsteigULTRAski: certamen nartatorium inter Neue Ausspanne (apud vicum Gehlberg) et Masserberg/Circulus Ilm.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In versione originali Theodisca autem legitur: Ihr lehrt Religion, ihr lehrt sie Bürgerpflicht, auf ihres Körpers Wohl und Bildung seht ihr nicht.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Reinhard Fauer: „Dem Namensgeber des internationalen Rennsteiglaufes J. C. F. GutsMuths zum Gedächtnis“, 1997. Auszugsweise wiedergegeben und redaktionell bearbeitet in „Hörselberg-Bote“ Nr. 77/2009.
  • Aloysia Gerbing: Johann Christoph Friedrich Guts Muths. In: Mitteldeutsche Lebensbilder, 2. Band Lebensbilder des 19. Jahrhunderts, Magdeburg 1927, S. 46–59.
  • Willi Schröder: Johann Christoph Friedrich GutsMuths. Leben und Wirken des Schnepfenthaler Pädagogen. Sankt Augustin 1996.
  • Karl Waßmannsdorf: Johann Christoph Friedrich Guts Muths. Heidelberg 1884.
  • Rolf Geßmann (Hrsg.): Beiträge und Bibliographie zur GutsMuths-Forschung, Sankt Augustin : Academia-Verl., 1998, ISBN 3-88345-747-7.
  • Johann Christoph Friedrich GutsMuths. Bedeutender philanthropischer Pädagoge. (= Schriftenreihe des Klopstockhauses [Quedlinburg]; 4). Halle an der Saale 1999.
  • Hajo Bernett: Johann Christoph Friedrich GutsMuths, in: Horst Überhorst: Geschichte der Leibesübungen, Bd. 3: Leibesübungen und Sport in Deutschland, Bartels & Vernetz 1982, S. 197-214 ISBN 3-87039-054-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Christophorum Fridericum Gutsmuths spectant.