Latinitas nondum censa

Ioachimus Camerarius iunior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioachimus Camerarius iunior
Res apud Vicidata repertae:
Ioachimus Camerarius iunior: imago
Nativitas: 16 Novembris 1534; Norimberga
Obitus: 11 Octobris 1598; Norimberga
Patria: Germania

Officium

Munus: Medicus, botanista, entomologus

Vide etiam paginam discretivam: Camerarius (discretiva)

Ioachimus Camerarius

Ioachimus Camerarius (Norimbergae natus die 6 Novembris 1534; ibidem mortuus die 11 Octobris 1598), "iunior" seu "Norimbergensis" nuncupatus ut a patre homonymo distinguetur, fuit medicus et botanista. Wittenbergae et Lipsiae, mox Patavii et Bononiae eruditus est. In urbe natali medicus et ab anno 1592 Collegii Medici decanus meruit; ibidem hortum medicum plantavit. De rebus medicis Latine scripsit, sed etiam commentaria botanica Petri Andreae Matthioli et libros in illis comprehensos de materia medica Dioscoridis e Latino sermone Theodisce vertit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1577 (editor et auctor) : De re rustica opuscula nonnulla, lectu cum iucunda tum utilia Textus
    • 2a ed., 1596, titulo Ἐκλεκτὰ γεωργικά sive opuscula quaedam de re rustica Textus
  • 1583 (editor et auctor) : Synopsis quorundam brevium sed perutilium commentariorum de peste Textus
  • 1586 (interpres) : Kreutterbuch desz hochgelehrten unnd weitberühmten Herrn D. Petri Andreae Matthioli Textus
  • 1586 (editor et auctor) : De plantis epitome utilissima Petri Andreae Matthioli Senensis medici excellentissimi ... diligenter aucta Textus
  • 1590-1596 : Symbolorum et emblematum centuriae I-III (cui filius Ludovicus Camerarius centuriam IV anno 1604 addidit) Textus
  • 1598 : Hortus medicus et philosophicus, in quo plurimarum stirpium breues descriptiones, nouae icones non paucae, indicationes locorum natalium, obseruationes de cultura earum peculiares, atque insuper nonnulla remedia euporista, nec non philologica quaedam continentur Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Ioachimus Camerarius" in Melchior Adam, Vitae Germanorum Medicorum (Heidelbergae, 1620) pp. 344–345

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimum Camerarium iuniorem spectant.