Ioachimus Camerarius senior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioachimus Camerarius senior
Res apud Vicidata repertae:
Ioachimus Camerarius senior: imago
Nativitas: 12 Aprilis 1500; Bamberga
Obitus: 17 Aprilis 1574; Lipsia
Patria: Germania
Ioachimus Camerarius ab Iohanne Iacobo Haid pictus

Ioachimus Camerarius[1] (15001574, "senior" seu "Papebergensis" nuncupatus ut a filio homonymo distinguetur) multa de rebus antiquis scripsit lateque de his rebus in Germania docuit. Discipulus fuit scholastici Philippi Melanchthon cum Hieronymo Wolf, cuius magister quoque fuit post Melanchthon. Nuremburgi, Tubingae, Lipsiae docebat multos annos, magister notus. Melior scholasticus fertur fuisse quam Melanchthon ipse.[2] Et scriptor et redactor quoque fuit notus, qui permulta opera Graeca latine vertit (nec nulla opera Latina vertit graece[3]), qui epistulas innumerales ad familiares suos scripsit, qui librum Ptolemaei cui titulus Tetrabiblos tam accurate diligenterque edidit ut etiam nunc haec editio utilis scholasticis sit.[2] Quae opera eius adhuc exstant omnia conservata sunt apud Bibliothecam Publicam Bavariae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine vide imaginem nostram
  2. 2.0 2.1 pg. 139. Pfeiffer, Rudolph. History of Classical Scholarship from 1300 to 1850. Oxford: Clarendon Press, 1976.
  3. note on pg. 123. Ijsewijn, Jozef. Companion to Neo-Latin Studies, Part II. 2a ed. Lovanii: Leuven University Press, 1998.