Insectarium Monsanto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Intra insectarium.
Idea leuconoe in Museo Monsanto.

Insectarium Monsanto est insectarium intra Vivarium Sancti Ludovici, Sancti Ludovici in urbe Missuriae situm. David Mason & Associates aedificium novem milium pedum quadratorum et $4 millionum designaverunt, quod anno 2000 apertum est. Exhibitiones praeceptivas tenet, cum impigro feturae et investigationis loco. Locus investigationis fenestram in locum exhibitionum et communicationem viarum amborum amplectitur ut salutatores entomologos operantes observare eosque interrogare possint. Aedificium etiam geodesicum papilionum hortum comprehendit, domum multorum florum ex silva pluviali et multarum specierum papilionum.[1] Insectarium Monsanto quotidie publicatur, diebus Christi Natalis et Novi Anni exceptis. Accessus ad hortos zoologicos et insectarium gratis est.

Congeries lepidopterorum[recensere | fontem recensere]

Insectarium hortum tropicum et pollinarium comprehendit. Pinacotheca nonnulla specimina ex congerie pollinarii infra exhibet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Zoo’s Monsanto Insectarium on schedule, set to open next spring". St. Louis Commerce Magazine. September 1999 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insectarium Monsantoense spectant.