Ingeniaria socialis (scientia politica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ingeniaria socialis est ramus scientiarum socialium qui conatus ad certos habitus et mores sociales latissime movendos attingit, vel per rectiones, media, vel greges privatos, ut proprietates desideratae inter homines selectos efficiantur. Ingeniaria socialis etiam intellegi potest res deterministica ubi proposita auctorum novi constructus socialis realia fiunt.

Ingeniaria sociales rationibus scientificis utuntur ad systemata socialia enodanda et intellegenda ut rationes convenientes et aptae designentur ad desideratos in subiectis humanis eventus efficiendos.

Decernere salutem billionum hominum afficere potest. Ratio scientifica a Ferdinando Tönnies, sociologo Germano, in commentario "Praesentes Structurae Socialis Quaestiones"[1] (1905), proposita arguit societatem per obsoletas administrationis socialis rationes adhibendas non iam prospere operari. Conficere eventus optimos, omnes conclusiones et sententiae provectissimas artes adhibere et certa data statistica amplecti debent, quae structurae sociali adhiberi possunt. Quod significat ingeniariam socialem esse systema scientificum in datis conditum, ad designationem facultatis sustinendi per gradus evolvendam adhibitum, ut intellegens opium telluris et capitalis humani administratio in altissimis libertatis, prosperitatis, et felicitatis planitiebus intra gentem conficiatur.

Nexus interni

Theodorus Adorno, ingeniarius socialis (Aprili 1964).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "The Present Problems of Social Structure."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Esposito, Roberto. 2004. Bíos: Biopolitica e filosofia. Augustae Taurinorum: Einaudi.
  • Fresco, Jacque.. 2002. "The Best that Money Can’t Buy": Beyond Politics, Poverty, and War.
  • Chomsky, Noam. 1998. Manufacturing Consent: The Political Economy of the Mass Media.
  • Podgórecki, Adam. 1996. Social Engineering.
  • Scott, James C. 1999. Seeing like a State.
  • Swirski, Peter. 2011. American Utopia and Social Engineering in Literature, Social Thought, and Political History. Novi Eboraci: Routledge.
  • Tönnies, Ferdinand. 1905. The Present Problems of Social Structure. American Journal of Sociology 10(5):569–688.
  • Willard, Charles Arthur. 1992. Liberalism and the Social Grounds of Knowledge. Sicagi: University of Chicago Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]