Vicipaedia:Glossarium astronomicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Glossarium astronomiae)
Jump to navigation Jump to search
Contentis: Cacumen - 0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V (W) X Y Z

A[fontem recensere]

  • aequinoctium, (-i, neutr.)
  • annus luce mensus: illud spatium quod lux intra unum annum in spatio vacuo pervolare potest. 1 spatium lucis annuae aequat 9.460.500.000.000 km vel 63.239 ua (unitatum astronomicarum).
  • apogaeum, (-i n): locus longinquissimus satellitis orbitae circum planetam nostrum.
  • ascensio recta (-onis f recta): in sphaera caelesti commenticia quod idem valet quam circuli longitudinales in orbe terrarum.
  • asteroides, (-is m): parvum corpus caeleste, quod circum stellam revolvitur (syn. planetoides)
  • astronomia, (-ae f): summa omnium disciplinarum exactarum, quae universum extra planetam nostrum explorant.
  • astronomus, (-i m): astronomiae peritus (syn. uranoscopus)
  • astrophysica (-orum n): pars disciplinae astronomiae, quae proprietates et mutationes rerum cosmicorum investigat.
  • astrum, (-i n): sphaera plasmatis gravitate retenta, quae energiam fusione nucleari generat (syn. stella).

B[fontem recensere]

C[fontem recensere]

D[fontem recensere]

  • defectio lunae: Luna obscuratur quod Tellus rectissima linea inter Lunam et Solem stat.
  • defectio solis: Sol obscuratur quod Luna rectissima linea inter Terram et Solem stat.

E[fontem recensere]

  • exorbitatio orbitae (-onis f): declinatio orbitae corporis caelestis ab forma perfecta circuli.

F[fontem recensere]

G[fontem recensere]

  • galaxias, (-ae m): immanis conglobatio stellarum.
  • gurges ater, (gurgitis m): corpus caeleste tantam massam habens, ut ipsam lucem absorbeat.

H[fontem recensere]

  • heliopausa, -ae f: finis ubi ventus solaris Solis ab materia intersiderali sistitur. Spatium intra illam heliosphaera vocatur.
  • heliosphaera, -ae f: regio intra heliopausam quae Solem et planetas continet.
  • Hesperus (-i m): qv. stella vespertina, id est Venus.

I[fontem recensere]

  • inclinatio orbitalis (-nis, f): Angulus inter planitiem orbitalem cuiusdam planetae vel satellitis et aliam planitiem sicut planitiem eclipticam (planetis vel luna) vel planitiem aequinoctialem planetae (satellitibus).
  • Iuppiter (Iovis m): quintus planeta systematis solaris nostri.

K[fontem recensere]

L[fontem recensere]

  • linea ecliptica (lineae... f): circulus magnus in sphaera caelesti per quem Sol inter astra moveri videtur (qv. planities ecliptica).
  • Lucifer (-eri m): qv. stella matutina, id est Venus.
  • Luna (-ae f):
    1. magnum corpus caeleste Tellurem circumvolans.
    2. unaquaeque satelles naturalis aliam stellam errantem vel corpus simile (sicut asteroidem) circumvolans.

M[fontem recensere]

  • magnetosphaera, -ae f: zona circum planetam vel stellam, ubi ob campum magneticum huius corporis caelestis particulae in ionta conversae capiuntur.
  • Mars (Martis m): quartus planeta systematis solaris nostri.
  • Mercurius (Mercurii m): primus planeta systematis solaris nostri.
  • Meridianus circulus magnus et terrae et caeli sphaerae est qui trans polum septentrionalem et australem it.

N[fontem recensere]

  • nebula lucem emittens (-ae f): nubes gasi in ionta conversi, quae, ab astro vicino excitata, lucem colorum variorum emittit.
  • nebula lucem reflectens (-ae f): nubes pulveris, quae lucem astri vicini reflectit.
  • Nebula planetaria (-ae f): parva nebula lucida, quae saepe anuli formae est et ex materia ab astro expulsa consistit.
  • nebula primordialis (-ae f): nebula materiae ex qua sol et planetae et alia corpora caelestia nascuntur (syn. nebula solaris).
  • nubes molecularum (-is f): genus nubium intersideralium cuius densitas et magnitudo conformationem hydrogenii molecularis permittit.
  • Neptunus (-i m): octavus planeta systematis solaris nostri.

O[fontem recensere]

  • orbita, (-ae f): iter planetarum planetoidumque circum solem aut planetam. Dinoscuntur orbita vera et orbita ficta.
  • OZK, obiectum zonae Kuiperi: asteroides vel planetoides vel planetula qui in zona Kuiperi circum Solem revolvitur.
  • ordo solaris (ordinis... m): regio spatii cosmici, quae continet stellam et omnia corpora caelestia illam stellam circumvolantia (syn. systema solare)
  • ortus heliacus - cum primum in anno stella fixa videri potest in caelo paulo ante solem orientem radientem.

P[fontem recensere]

  • particula alpha (-ae f alpha): nucleus atomicus elementi helii qui ex duobus protonibus et duobus neutronibus consistit.
  • photosphaera (-ae f): superficies Solis.
  • planeta, (-ae m): magnum corpus caeleste solidum globatumque quod circum stellam revolvitur.
  • planetoides, (-is m): parvum corpus caeleste, quod circum stellam revolvitur. (syn. asteroides)
  • planetoides Apollinares (-um mpl Apollinarium): planetoides quorum orbitae, sicut illa asteroidis Apollinis, orbitam Telluris transeunt.
  • planetula, (-ae m): minus corpus caeleste solidum globatumque quod circum stellam revolvitur.
  • planities ecliptica (-ei f): planities in qua Tellus circum Solem movetur (qv. linea ecliptica).
  • plasma, -atis n: quartum genus materiae. Nonnulli vel omnes (plasma stricto sensu) electronum orbitarum ultimarum atomicarum ab atomo vel molecula separati sunt.
  • Pluto (Plutonis m): planetula secundus systematis solaris nostri, maius corpus transneptunianum.
  • pumilio alba (-onis f): stella parva coloris albi, quae candoris absoluti parvi est. Densitas huius multo maior quam Solis est, sed hic pondere similis est illi.
  • pulsar [-aris n]: verbum in lingua Anglica contractum e verbis pulsating (id est: pulsans) et star (id est: stella), significans stellam neutronicam radios roentgenios ita emittens ut ii radii ad Tellurem non continue, sed periodice perveniant.

Q[fontem recensere]

R[fontem recensere]

S[fontem recensere]

  • satelles, (-itis f): corpus caeleste solidum quod planetam, planetulam planetoidemve circumvolat. | ~ artificiosa: corpus a hominibus factum quod corpus caeleste circumvolat.
  • Saturnus (-i m): sextus planeta systematis solaris nostri.
  • sidus, (-eris n) (1): manus astrorum exemplar insigne formans (syn. constellatio)
  • sidus, (-eris n) (2): sphaera plasmatis gravitate retenta, quae energiam fusione nucleari generat (syn. stella)
  • Sirius, -ii m: stella in constellatione Canis Maioris sita.
  • Sol, Solis m: stella circum quam planeta noster revolvitur.
  • spatium cosmicum (-ii n): regiones extra aera Telluris sitae.
  • spatium lucis annuae: illud spatium quod lux intra unum annum in spatio vacuo pervolare potest. 1 spatium lucis annuae aequat 9.460.500.000.000 km vel 63.239 ua (unitatum astronomicarum) (syn. annus luce mensus)
  • specula astronomica: locus vel aedificium observationis corporum caelestium.
  • stella, (-ae f): sphaera plasmatis gravitate retenta, quae energiam fusione nucleari generat (syn. astrum, sidus).
  • stella matutina (-ae f): planeta interior (Venus) qui oculis nudis post exitum stellarum iuxta Solem orientem videtur (syn. Lucifer).
  • stella neutronica (-ae f): stella tantae massae ut electrona atomorum in nucleum ipsum pressa sint ut stella tantum e neutronibus constet.
  • stella vespertina (-ae f): planeta interior (Venus) qui oculis nudis ante visionem stellarum iuxta Solem occidentem videtur (syn. Hesperus).
  • systema solare (systematis... n): qv. ordo solaris

T[fontem recensere]

  • telescopium, (-ii n): instrumentum observationis corporum spatii cosmici.
  • Tellus, (-uris f): planeta cuius in superficie vivimus (syn. Terra)
  • Terra (-ae f): tertius planeta systematis solaris nostri cuius in superficie vivimus (syn. Tellus).

V[fontem recensere]

  • ventus solaris (-i m): Ventus solaris est fluxus particularum in ionta conversarum quae a stella ut Sole in spatium cosmicum fluunt.
  • Venus (Veneris f): secundus planeta systematis solaris nostri.
  • unitas astronomica (ua): spatium medium inter Sol et Terram unitas astronomica nominatur. 1 ua aequat 149.600.000 km.
  • uranoscopus, (-i m): astronomiae peritus (syn. astronomus)
  • Uranus (-i m): septimus planeta systematis solaris nostri.

X[fontem recensere]

Y[fontem recensere]

Z[fontem recensere]

  • zodiacus (-i, masc.)
  • zona Van Allen (-ae f): zona radiationis maximae in magnetosphaera planetarum ut Terrae quae ex particulis in ionta conversis et ab magnetosphaera planetae captis consistit.
  • zona Kuiperi (zonae Kuiperi f): zona vel cingulus maxima e parte extra orbitam Neptuni sita ubi multi planetoides et nonnulli planetulae revolvuntur. (syn. zona Edgeworth-Kuiper)

Nexus externi[fontem recensere]