Ignoramus et ignorabimus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aemilius du Bois-Reymond, promulgator praecepti "ignoramus et ignorabimus."

"Ignoramus et ignorabimus" est praeceptum quod pro animo de finibus cognitionis scientificae in cogitatis saeculo undevicensimo fuit. Honestatem in libro Über die Grenzen des Naturerkennens (De finibus scientiae naturae) Aemilii du Bois-Reymond, physiologi Germanici, anno 1872 accepit.

Responsum Hilbertianum[recensere | fontem recensere]

Die 8 Septembris 1930, mathematicus David Hilbert se in celebri Societatis Scientistarum et Medicorum Germanorum in urbe Regiomontio habita contione dissidere nuntiavit:[1]

Nobis necesse est non credere eos qui hodie, philosophici visu gravesque auditu, casum culturae praedicant et ignorabimus tolerent. Nobis non est ignorabimus, et mea sententia nihil minime in scientia naturali habemus. Contra ignorabimus ineptum, nostrum dictum erit: Wir müssen wissen: wir werden wissen! ['Nobis est sciendum! Sciemus!'][2]

Iam anno 1900, in Congressu Internationali Mathematicorum Lutetiae dixerat "in mathematica non esse ignorabimus."[3] Ipse aliique formalistae laborabant ut stabilia fundamenta mathematicae saeculo vicensimo ineunte instituerent. Gödeliana autem imperfectionis theoremata anno 1931 probaverunt nullum systema axiomatum, si tam multiplex ut nostram arithmeticam usitatam exprimerent, umquam proposita programmatis Hilbertiani conficere posse, multa Hilberti proposita fieri non posse demonstrans, et fines plurimorum systematum axiomaticorum denotans.

David Hilbert respondit, "Wir müssen wissen—wir werden wissen!" (Nobis est sciendum! Sciemus!)

Septem "aenigmata mundi"[recensere | fontem recensere]

Aemilius du Bois-Reymond locutione ignoramus et ignorabimus usus est cum res disceptaret quas "aenigmata mundi" in oratione anno 1880 prae Academia Beroliensi Scientiarum appellavit, adumbrans quidem septem aenigmata, quorum tria, declaravit, nec scientia nec philosophia umquam explicare posse, quia "transcendentia" sunt. Ex aenigmatibus, consideravit sequentia transcendentalia, quorum declaravit ignoramus et ignorabimus:[4] "1. extrema materiae et virium natura, 2. origo motus, . . . 5. origo simplicium sensuum, quaestio transcendentissima." Secundum autem interpretationem "naturae ultimae" et "originis," nonnulla horum aenigmatum partim aut omnino soluta putari possunt. Exempli gratia, systemata sensoria sensuum usitatorum (visus, auditus, gustatus, oflactio, tactus) nunc plerumque intelleguntur, cum nonnullis ex rationibus nervorum consociatis.

Responsa sociologica[recensere | fontem recensere]

Sociologus Wolf Lepenies ignorabimus explicavit significans du Bois-Reymond se re vera ex suis argumentis de scientia et eius captu non recipere[5]: "id re vera est subsidium incredibiliter confidens superbiae scientificae ut modestia simulata."[6]

Hoc dictum in disceptatione Friderici Wolters fit, sodalis "Circuli Georgiani," gregis litterarii Germanici. Lepenies dicit Wolters non recte intellexisse gradum pessimismi de scientia expressum, sed significationem bene intellexere scientistas commendari non posse ut se ipsos iudicent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hilbert, David, audio address, transcriptio et contio in Anglicam versa.
  2. Anglice: "We must not believe those, who today, with philosophical bearing and deliberative tone, prophesy the fall of culture and accept the ignorabimus. For us there is no ignorabimus, and in my opinion none whatever in natural science. In opposition to the foolish ignorabimus our slogan shall be: Wir müssen wissen—wir werden wissen!"
  3. Anglice: "In mathematics there is no ignorabimus.—David Hilbert, "Mathematical Problems: Lecture Delivered before the International Congress of Mathematicians at Paris in 1900," Bulletin of the American Mathematical Society 8(1902):437-479 |url=http://aleph0.clarku.edu/~djoyce/hilbert/problems.html.
  4. William E. Leverette Jr., "E. L. Youmans' Crusade for Scientific Autonomy and Respectability," American Quarterly 17(1)(ver, 1965): 21.
  5. Lepenies, Wolf (1988). Between Literature and Science: the Rise of Sociology. Cantabrigiae: Cambridge University Press. p. 272. ISBN 0-521-33810-7 .
  6. Anglice: "it is in fact an incredibly self-confident support for scientific hubris masked as modesty."