Latinitas nondum censa

Gubernium Ieniseense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gubernium Ieniseense
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Ieniseense: insigne
governorate of the Russian Empire, governorate of the Russian Soviet Federative Socialist Republic
Civitas: Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Gubernium Ieniseense[1] (Russice: Енисейская губерния, tr. Enisejskaja vel Jenisejskaja gubernija) erat prisca administrativa Russiae pars, metropolim habens Crasnoiarium, anno 1822 in Imperio Russico e parte gubernii Tomensis creata annoque 1925 in Re Publica Sovietica Foederativa Socialistica Russica Unionis Sovieticae abolita, terris gubernii priscis in territorium Sibericum inclusis.

Gubernium Ieniseense, in Siberia Orientali ad Ieniseam accolasque eius situm, ab occidente gubernia Tomense et Toboliense, ab oriente regionem Iacutorum et gubernium Ircutense, a meridie enim Sinas contingebat, a septentrione autem Oceano Arctico alluebatur. Anno 1897 haec gubernia a 570 161 hominibus incolebatur.

Inter homines notos in gubernio Ieniseensi natos sunt Victor Astaf'ev, Constantinus Černenko, Nicolaus Katanov etc.

Nota[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Пестов, И. С. Записки об Енисейской губернии Восточной Сибири 1831 года. Moscuae, 1833.
  • Памятная книжка Енисейской губернии. 1863.
  • Енисейской губернии — 180 лет: Материалы IV краеведческих чтений, Красноярск, декабрь 2002 г. Crasnoiarii: Кларетианум, 2003.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Ieniseense spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!