Iacobus II (rex Angliae)

E Vicipaedia
(Redirectum de Iacobus II Angliae Rex)
Jump to navigation Jump to search

Iacobus II (Anglice: James II; 14 Octobris 16335 Septembris 1701 Angliae rex, ultimus Catholicus, fuit ab anno 1685 usque ad annum 1688 et nomine Iacobi VII Scotiae rex. Per Revolutionem gloriosam a Gulielmo III expulsus est, et Stuartus ultimus masculinus regno praefuit.

Natus est 14 Octobris 1633 filius tertius Caroli I et uxoris Henriettae Franciae. Anno 1672 ad Catholicismum conversus est.

Iacobus II, Angliae rex

15 Februarii 1660 matrimonio primo Annae Hydi nupsit, quacum genuit infantes

Matrimonio secundo 1 Decembris 1673 Mariae Beatrici de Modena nupsit, quacum habuit infantes

Praeterea pater notorum infantum

Iussu Iacobi, qui illo tempore Comes Eboraci et frater Angliae regis fuit, Ricardus Nicolls cum 450 militibus Anglicis intravit Americam apud Novum Amsterodamum. Vicum " Novum Eboracum " (Anglice "New York") nominavit nomine Iacobi utente. Iacobus etiam fuit "Lord High Admiral", dux summus classis. Proelio in mari acto apud Lowestoftum, 1665 classis magna Angliae sub eius ipsius iussu fuit et vicit classem Bataviae.

Iacobus, cum 1685 successor fieret fratris Caroli II, fidei atque potentiae postulationis causa a nobilibus Angliae maxime abnutatus est. 1688 tandem revolutione gloriosa expulsus. Rex novus factus est maritus filiae suae, Gulielmus de Orania (Gulielmus III). Iacobus primo fugit Hiberniam, ubi mense Iulio 1690 in Proelium ad Boandum a Gulielmo victus est. Deinde Franciam fugit ubi exsul in Sancto Germano in Laya apud Lutetiam vixit usque ad mortem die 5 Septembris 1701 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harris, Tim. 2006. Revolution: The great crisis of the British monarchy: 1685-1720. Londinii: Penguin books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Reges Angliae 1066–1707
Royal Arms of England.svg
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702