IJsselmeer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in IJsselmeer ex satellite LandSat.

IJsselmeer (Nederlandice, [ˌɛi̯.səɫ.ˈmeːr]), vel Lacus IJssel sive Lacus Yssel, est humilis lacus artificiosus 1100 chiliometrorum quadratorum in media Nederlandia et in finibus provinciarum Flevolandiae, Hollandiae Septentrionalis, et Frieslandiae situs, a 5 ad 6 metra altus. IJsselmeer est maximus lacus in Europa Occidentali situs.

IJsselmeer est lacus aquae dulcis, per Ketelmeer a flumine IJssel impletus, ex quo appellatur. Plerumque ab aqua ex Rheno impletur, cuius IJssel est ramus.

Solis occasus super IJsselmeer.

IJsselmeer anno 1932 creatus est cum Zuiderzee, mare internum, ab Afsluitdijk, mole 32 chiliometra longa, inclusum est. Hoc fuit pars maioris propositi ingeniariae hydraulicae, Zuiderzee Works appellati, quod formationem terrae ex IJsselmeer post multos annos promovit, magnitudinem lacus imminuens.

Navis usitata in IJsselmeer velis datis vehitur.

Anno 1975 diffisus est IJsselmeer in partes binas per constructionem Houtribdijk, nunc etiam Markerwaarddijk appellati, quod primum ut Markerwaard adiaceret descriptum est; hoc dijk ab Enkhuizen ad meridio-orientem ad Lelystad extendit. Hic lacus, olim meridiana IJsselmeer pars, nunc est Markermeer, hydrologice distinctus.

IJsselmeer pro receptaculo aquae dulcis est, fons agriculturae et aquae bibendae. Multas occasiones oblectamentorum otii praebet.

Provincia Flevolandia anno 1986 ex tribus polder ex IJsselmeer formatis creata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad IJsselmeer spectant.